Latin · ~7 min
Lines 1.220-1.230
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.220-230
Not analysed yet
Hic autem amor philosophia Graeco vocabulo nuncupatur, cujus virtutem nulla creata intelligentia comprehendit, quoniam vere creditur bonorum omnium esse mater: Sap. septimo. Aestus quippe carnalium vitiorum quasi caelicus ros exstingulit, dum motus intensus virtutum animalium vires naturalium virtutum remittit, otio penitus effugato, quo sublato periere Cupidinis arcus omnes.
Hinc Plato in Phaedone: In hoc, inquit, manifestus est philosophus, si absolvit animam a corporis communione differentius aliis hominibus. Ama, inquit Hieronymus, scientiam scripturarum et carnis vitia non amabis. Demonstravit hoc Xenocrates, deiformis in constanta rationis, quem nobile scortum, Phryne nomine, statuam definivit non hominem cum nullis eum valeret illecebris evirare, quemadmodum 0 Valerius libro quarto, capitulo tertio plene refert. Hoc ipsum noster Origenes ostendit, qui ne eum ab omnipotenti femina effeminari contingeret, utriusque sexus medium per abnegationem extremorum elegit: animosum quippe remedium, nec naturae: tamen consentaneum nec virtuti, cujus est hominem non insensibilem facere passionum sed subortas a fomite rationis enecare mucrone.
Rursus mundanas pecunias parvipendunt ex animo, quotquot amor affecit librorum, dicente Hieronymo contra Vigilantium, epistola quarta et quinquagensima: non est ejusdem hominis aureos nummos et scripturas probare. Unde a quodam metrice sic dictum est:
Nulla libris erit apta manus ferrugine tincta,
Nec nummata queunt corda vacare libris.
Non est ejusdem nummos librosque probare;
Persequitur libros grex, Epicure, tuus.
Nummipatae cum libricolis nequeunt simul esse;
Ambos, crede mihi, non tenet una domus.
Nullus igitur potest libris et Mammonae deservire.
Vitiorum deformitas in libris maxime reprobatur, ut inducatur omnimode vitia detestari, qui libros dilexerit perscrutari. Daemon, qui a scientia nomen habet, per librorum scientiam potissime triumphatur, cujus fraudes multipliciter flexuosae milleque perniciosi maeandri per libros panduntur legentibus, ne se transfigurans in angelum lucis dolis circumveniat innocentes. Divina nobis per libros reverentia revelatur, virtutes quibus colitur propalantur expressius, atque merces describitur, quam quae nec fallit nec fallitur veritas pollicetur.