Latin · ~7 min
Lines 1.231-1.236
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.231-236
Not analysed yet
Imago simillima futurae beatitudinis est sacrarum contemplatio litterarum, in quibus nunc Creator nunc creatura conspicitur, ac de torrente perpetuae jocunditatis hauritur. Fides fundatur potentia litterarum. Spes Iibrorum solatio confirmatur, ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Caritas non inflatur sed aedificatur per veram notitiam litterarum; immo super libros sacros constat luce clarius Ecclesiam stabilitam.
Delectant libri, prosperitate feliciter arridente, consolantur individue, nubila fortuna terrente: pactis humanis robur attribuunt, nec feruntur sententiae graves sine libris. Artes et scientiae in libris consistunt, quarum emolumenta nulla mens sufIiceret enarrare. Quanti pendenda est mira librorum potentia, dum per eos fines tam orbis quam temporis cernimus, et ea quae non sunt, sicut ea quae sunt, quasi in quodam aeternitatis speculo contemplamur.
Montes scandimus, abyssorum voragines perscrutamur, spectes piscium, quos communis aer nequaquam salubriter continet, intuemur codicibus; fluviorum et fontium diversarum terrarum proprietates distinguimus; metallorum atque gemmarum genera et minerae cujusque materias de libris effodimus, herbarumque vires, arborum et plantarum addiscimus, prolemque totam pro libito cernimus Neptuni, Cereris et Plutonis.
Quod si nos caelicolas visitare delectat, suppeditantes Taurum, Caucasum et Olympum, Junonis regna transcendimus, ac septena territoria planetarum funiculis et circulis emetimur. Ipsum tandem firmamentum supremum, signis, gradibus et imaginibus varietate maxima decoratum, lustramus. Ibi polum antarcticum, quem nec oculus vidit nec auris audivit, inspicimus; luminosum iter galaxiae et animalibus caelestibus picturatum zodiacum delectabili jocunditate miramur.
Hinc per libros ad separatas transimus substantias, ut cognatas intelligentias intellectus salutet primamque causam omnium ac motorem immobilem infinitae virtutis oculo mentis cernat et amore inhaereat sine fine. Ecce per libros adjuti beatitudinis nostrae mercedem attingimus, dum adhuc existimus viatores.
Quid plura? proculdubio, sicut Seneca docente didicimus, otium sine litteriss mors est et vivi hominis sepultura, ita revera a sensu contrario litterarum seu librorum negotiun concludimus hominis esse vitam.