Latin · ~8 min
Lines 1.237-1.243
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.237-243
Not analysed yet
Rursus per libros tam amicls quam hostibus intimamus, quae nequaquam secure nuntiis commendamus: quoniam libro plerumque ad principum thalamos ingressus conceditur, quo repelleretur penitus vox auctoris, sicut Tertullianus in principio Apologetici sui dicit. Carceribus et vinculis custoditi, ademptaque penitus corporis libertate, librorum legationibus utimur ad amicos, eisque causas nostras expedi endas committimus, atque illuc transmittimus, quo nobis fieret causa mortis accessus. Per libros praeteritorum reminiscimur, de futuris quodammodo prophetamus, praesentia quae labuntur et fluunt scripturae memoria stabilimus.
Felix studiositas et studiosa felicitas praepotentis eunuchi, de quo Actuum octavo narratur, quem amor propheticae lectionis succenderat tam ardenter, quod nec ratione itineris a legendo cessaret, reginae Candacis regiam populosam oblivioni tradiderat, gazas quibus praeerat a cura cordis semoverat, et tam iter quam currum quo ferebatur neglexerat. Solus amor libri totum sibi vindicaverat domicilium castitatis, quo disponente mox fidei januam meruit introire. O gratiosus amor librorum, qui Gehennae filium et alumnum Tartari per gratiam baptismalem filium fecit regni!
Cesset jam stilus impotens infiniti negotii consummare tenorem, ne videatur aggredi temere, quod in principio fatebatur impossibile cuiquam esse.
Capitulum XVI
Quam meritorium sit libros novos scribere et veteres renovare
SICUT necessarium est reipublicae pugnaturis militibus arma providere Vulcania et congestas victualium copias praeparare, sic Ecclesiae militanti contra paganorum et haereticorum insultus operae pretium constat esse sanorum librorum multitudine communiri.
Verum quia omne quod servit mortalibus, per prolapsum temporis mortalitatis dispendium patitur, necesse est vetustate tabefacta volumina innovatis successoribus instaurari, ut perpetuitas, quae naturae repugnat individui, concedatur privilegio speciei. Hinc est, quod signanter dicitur, Ecclesiastes ,duodecimo: faciendi plures libros nullus est finis. Sicut enim librorum corpora, ex contrariorum commixtione compacta, suae compositionis continuum sentiunt detrimenturn, sic per prudentiam clericorum reperiri debet remedium, per quod liber sacer, solvens naturae debitum, haereditarium obtineat substitutum et simile semen fratri mortuo suscitetur verificeturque statim illud Ecdesiastici tricensimo: Mortuus est pater illius et quasi non est mortuus, similem enim sibi reliquit post se.