Latin · ~7 min
Lines 1.264-1.269
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.264-269
Not analysed yet
Librorum defectibus, quoties advertuntur, est otius occurrendum; quoniam nihil grandescit citius quam scissura, et fractura, quae ad tempus negligitur, reparabitur postea cum usura.
De librorum armariis mundissime fabricandis, ubi ab omni laesione salventur securi, Moyses mitissimus nos informat, Deuteron. uno et tricensimo: Tollite, inquit, librum istum et ponite illum in latere arcae foederis Domini Dei vestri. O locus idoneus et bibliothecae conveniens, quae de lignis sethim imputribilibus facta fuit auroque per totum interius et exterius circumtecta! Sed omnem inhonestatis negligentiam circa libros tractandos suo Salvator exclusit exemplo, sicut legitur Lucae quarto. Cum enim scripturam propheticam de se scriptam in libro tradito perlegisset, non prius librum ministro restituit, quam eundem suis sacratissimis manibus plicuisset. Quo facto studentes docentur clarissime circa librorum custodiam quantumcunque minima negligi debere.
Capitulum XVIII
Quod tantam librorum collegimus copiam ad communem profectum scholarium et non solum ad propriam voluptatem
NIHIL iniquius in humanis perpenditur quam quodea quae geruntur justissime malignorum obloquiis pervertuntur, et inde quis reportat infamiam criminis, unde magis meruit spem honoris. Oculo simplici perpetrantur quam plurima, nec sinistra dextrae se comiscet, nullo fermento massa corrumpitur, neque ex lino vestis lanaque contexitur. Perversorum tamen praestigiis opus pium mendaciter transformatur in monstrum. Haec est nimirum peccatricis naturae reprobanda conditio. quod non solum in factis moraliter dubiis pro pejore parte sententiat, immo frequenter illa, quae speciem boni habent, nequitiosa subversione depravat.
Quamvis enim amor librorum in clerico ex objecti natura praeferat honestatem, miro tamen modo obnoxios nos effecit judiciis plurimorum, quorum admirationibus obstrectati, nunc de curiositate superflua, nunc de cupiditate in illa dumtaxat materia, nunc de vanitatis apparentia, nunc de voluptatis intemperantia circa litteras notabamur, quorum revera vituperiis non plus quam caniculorum latratibus movebamur, illius solius testimonio contentati, ad quem renes et corda pertinet perscrutari.