Latin
Lines 1.270-1.273
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.270-273
Not analysed yet
Cum enim voluntatis secretae finalis intentio homines lateat unicoque Deo pateat, cordium inspectori, perniciosae temeritatis merentur redargui, qui humanis actibus, quorum fontale non vident principium, epigramma tam faciliter superscribunt sinistrum. Finis enim se habet in operabilibus, sicut principia in speculativus vel suppositiones in mathematicis, teste Aristotele, septimo Ethicorum. Quapropter, sicut ex principiorum evidentia conclusionis veritas declaratur, ita plerumque in aibilibus ex honesti finis intentione bonitas moralis in opere sigillatur, ubi alias opus ipsum judicari deberet indifferens quo ad mores.
Nos autem ab olim in praecordiis mentis nostrae propositum gessimus radicatum, quatenus opportunis temporibus exspectatis divinitus aulam quamdam in reverenda universitate Oxoniensi, omnium liberalium artium nutrice praecipua, in perpetuam eleemosynam fundaremus, necessariisque redditibus dotaremus; quam numerosis scholaribus occupatam, nostrorum librorum jocalibus ditaremus, ut ipsi libri et singuli eorundem communes fierent, quantum ad usum et studium, non solum scholaribus aulae tactae, sed per eos omnibus universitatis praedictae studentibus in aeternum, secundum formam et modum, quem sequens capitulum declarabit. Quapropter sincerus amor studii zelusque orthodoxae fidei ad aedificationem ecclesiae confirmandae pepererunt in nobis sollicitudinem hanc stupendam nummicolis, ut collectos codices undecunque venales neglectis sumptibus emeremus, et qui venumdari non debebant, transcribi honestius facaremus.
Cum enim delactationes hominum ex dispositione caelestium corporum, cui mixtorum complexio frequenter obedit, diversimode distinguantur; ut hi in architectura, illi in agricultura, hi in venationibus, illi in navigationibus, hi in bellis, illi in ludis eligant conversari; cecidit circa libros nostrae Mercurialis species voluptatis honestae, quam ex rectae rationis arbitrio, cujus nulla sidera dominantur imperio, in honorem ordinavimus majestatis supremae ut, unde mens nostra tranquillitatem reperit requiei, inde devotissimus cresceret cultus Dei.
Quamobrem desinant obtrectantes, sicut caeci de coloribus judicare; verspertiliones de luminibus disceptare non audeant, atque trabes gestantes in oculis propriis alienas festucas eruere non praesumant. Cessent commentis satiricis sugillare quae nesciunt et occulta discutere, quae humanis experientiis benevolo, si ferarum venatui, alearum lusui, dominarum applausui vacassemus.