Latin · ~8 min
Lines 1.42-1.45
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.42-45
Not analysed yet
Quis igitur infinto thesauro librorum, de quo scriba doctus profert nova et vetera, per quodcunque alterius speciei pretium limitabit? Veritas vincens super omnia, quae regem, vinum et mulierem supergreditur, quam amicis praehonorare officium obtinet sanctitatis, quae est et via sine devio et vita sine termino, cui sacer Boetius attribuit triplex esse, in mente, voce et scripto, in libris videtur manere utilius et fructificare fecundius ad profectum. Nam virtus vocis perit cum sonitu; veritas mente latens est sapientia absconsa et thesaurus invisus; veritas vero quae lucet in libris omni se disciplinabili sensui manifestare desiderat. Visui dum legitur, auditui dum auditur, amplius et tactui se comendat quodammodo, dum transcribi se sustinet, colligari, corrigi et servari.
Veritas mentis clausa, licet sit possessio nobilis animi, quia tamen caret socio, non constat esse jocunda, de qua nec visus judicat nec auditus. Veritas vero vocis soli patet auditui, visum latens, qui plures nobis differentias rerum monstrat, affixaque subtilissimo motui incipit et desinit quasi simul. Sed veritas scripta libri, non succissiva sed permanens, palam se praebat aspectui et per sphaerulas pervias oculorum, vestibula sensus communis et imaginationis atria transiens, thalamum intellectus ingreditur, in cubili memoriae se recondens, ubi aeternam mentis congenerat veritatem.
Postremo pensandum, quanta doctrinae commoditas sit in libris, quam facilis, quam arcana. Quam tuto libris humanae ignorantiae paupertatem sine verecundia denudamus! Hi sunt magistri qui nos instruunt sine virgis et ferula, sine verbis et cholera, sine pannis et pecunia. Si accedis, non dormiunt; si inquirens interrogas, non abscondunt; non remurmurant, si oberres; cachinnos nesciunt, si ignores.
O libri soli liberales et liberi, qui omni petenti tribuitis et omnes manumittitis vobis sedulo servientes, quot rerum millibus typice viris doctis recommendamini in scriptura nobis divinitus inspirita! Vos enim estis profundissimae sophiae fodinae, ad quas sapiens filium suum mittit ut inde thesauros effodiatProverbiorum secundo; vos putei aquarum viventium, quos pater Abraham primo fodit, Isaac eruderavit, quosque nituntur obstruere Palestini Genesis sexto et vicensimo. Vos estis revera spicae gratissimae, plenae granis, solis apostolicis manibus confricandae, ut egrediatur cibus suavissimus famelicis animabusMatt. dudecimo.