Latin · ~7 min
Lines 1.46-1.50
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.46-50
Not analysed yet
Vos estis urnae aureae, in quibus manna reconditur, atque petrae mellifluae, immo potius favi mellis, ubera uberrima lactis vitae, promptuaria semper plena; vos lignum et quadripartitus fluvius paradisi, quo mens humana pascitur et aridus intellectus imbuitur et rigatur; vos arca Noae et scala Jacob, canalesque quibus foetus intuentium colorantur; vos lapides testimonii et lagenae servantes lampadas Gedeonis, pera David, de qua limpididdimi lapides extrahuntur ut Goliath prosternatur. Vos estis aurea vasa templi, armi militiae clericorum, quibus tela nequissimi hostis destruuntur, olivae fecundae, vineae Engadi, ficus sterilescere nescientes, lucernae ardentes, semper in manibus praetendendae,et optima quaeque scripturae libris adaptare poterimus, si loqui libeat figurate.
Capitulum II
Qualis amor libris rationabiliter debeatur
SI QUIDLIBET juxta gradum valoris gradum mereatur amoris, valorem vero librorum ineffabilem persuadet praecedens capitulum; palam liquet lectori quid sit inde probabiliter concludendum. Non enim demonstrationibus in morali materia nitimur, recordantes quoniam disciplinati hominis est certitudinem quaerere, sicut rei naturam perspexerit tolerare, archiphilosopho attestanteprimo Ethicorum. Quoniam nec Tullius requirit Euclidem, nec Euclidi Tullius facit fidem; hoc revera sive logice sive rhetorice suadere conamur, quod quaecunque divitiae vel deliciae cedere debent libris in anima spiritali, ubi spiritus, qui est caritas, ordinat caritatem.
Primo quidem quia in libris sapientia continetur potissime, plus quam omnes mortales naturaliter comprehendunt; sapientia vero divitias parvipendit, sicut capitulum antecedens allegat. Praeterea Aristoteles, de Problematibus ,particula tertia, problemate decimo, istam determinat quaestionem propter quid antiqui, qui pro gymnasticis et corporalibus agoniis praemia statuerunt potioribus, nullum unquam praemium sapientiae decreverunt. Hanc quaestionem responsione tertia ita solvit: in gymnasticis exercitiis praemium est melius et eligibilius illo, pro quo datur; sapientia autem nihil melius esse potest; quamobrem sap[ientiae nullum potuit praemium assignari. Ergo nec divitiae nec deliciae sapientiam antecellunt.