Latin · ~9 min
Lines 1.51-1.54
Ricardi de Bury, RICARDI DE BURY (1287 - 1345) PHILOBIBLON 1.51-54
Not analysed yet
Rursus amicitiam divitiis praeponendam solus negabit insipiens, cum sapientissimus hoc testetur; amicitiae vero veritatem hierophilosophus praehonorat et verus Zorobabel omnibus anteponit. Subsunt igitur divitiae veritati. Veritarem vero potissime et tuentur et continent sacri libri, immo sunt veritas ipsa scripta; quoniam pro nunc librorum asseres librorum non asserimus esse partes. Quamobrem divitiae subsunt libris, praesertim cum pretiosissimum genus divitiarum omnium sint amici, sicut secundo de Consolatione testatur Boetius, quibus tamen librorum veritas est per Aristotelem preaferenda.
Amplius cum divitiae ad solius corporis subsidiae primo et principaliter pertinere noscantur, virtus vero librorum sit perfectio rationis, quae bonum humanum proprie nominatur, apparet quod libri sunt homini ratione utenti divitiis cariores. Praeterea illud quo fides defenderetur commodius, dilataretur diffusius, praedicaretur lucidius, diligibilius debet esse fideli. Hoc autem est veritas libris inscripta, quod evidentius figuravit Salvator, quando contra Tentatorem praeliaturus viriliter scuto se circumdedit veritatis, non cujuslibet immo scripturae, scriptum esse praemittens quod vivae vocis oraculo erat prolaturus Matt. quarto.
Rursus autem felicitatem nemo dubitat divitiis praeponendem. Consisti autem felicitas in operatione nobilissimae et divinioris potentiae quam habemus, dum videlicet intellectus vacat totaliter veritati sapientiae contemplandae, quae est delectabilissima omnium operationum secundum virtutem, sicut princeps philosophorum determinat decimo Ethicorum ,propter quod et philosophia videtur habere admirabiles delectationes puritate et firmitate, ut scribitur consequenter. Contemplatio autem veritatis nunquam est perfectior quam per libros, dum actualis imaginatio continuata per librum actum intellectus super visas veritates non sustinet interrumpi. Quamobrem libri videntur esse felicitatis speculativae immediatissima instrumenta, unde Aristoteles, sol philosophicae veritatis, ubi de eligendis distribuit methodos, docet quod philosophari est simpliciter eligibilius quam ditari, quamvis in casu ex circumstantia, puta necessariis indigenti, ditari quam philosphari sit potius eligendumtertio Topicorum.
Adhuc cum libri sint nobis commodissimi magistri, ut praecedens assumit capitulum, eisdem non immerito tam honorem quam amorem tribuere convenit magistralem. Tandem cum omnes homines natura scire desiderent ac per libros scientiam veterum praeoptandum divitiis omnibus adipisci possimus, quis homo secundum naturum vivens librorum non habeat appetitum? Quamvis vero porcos margaritas spernere sciamus, hihil in hoc prudentis laedetur opinio, quominus oblatas comparet margaritas. Pretiosior est igitur cunctis opibus sapientiae libraria, et omnia quae desiderantur huic non valent comparariProverbiorum tertio. Quisquis igitur se fatetur veritatis, felicitatis, sapientiae vel scientiae, seu etiam fidei zelatorem, librorum necesse est se faciat amatorem.