Latin
Lines 1.76-1.81
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.76-81
Not analysed yet
Jam volumus prosequi novum genus injuriae, quo tam in nostris personis laedimur quam in fama, qua nihil carius possidemus. Generositati nostrae omni die detrahitur, dum per pravos compilatores, translatores et transformatores nova nobis auctorem nomina imponuntur et, antiqua nobilitate mutata, regeneratione multiplici renascentes degeneramus omnino. Sicque vilium vitricorem nobis nolentibus affiguntur vocabula et verorum patrum nomina filiis subducuntur. Versus Vergilii, adhuc ipso vivente quidam pseudoversificus usurpavit, et Martialis Coci libellos Fidentinus quidam sibi mendaciter arrogavit, quem idem Martialis redarguit merito sub his verbis:
Quem recitas, meus est, O Fidentine, libellus;
Sed male quum recitas, incipit esse tuus. [Epi. ,i. 38]
Quid ergo mirum, si defunctis nostris auctoribus suas per nos fimbrias simiae clericorum magnificant, cum eisdem superstitibus nos recenter editos rapere moliantur. Ah, quoties nos antiquos fingitis nuper natos, et qui patres sumus filios nominare conamini, quique vos ad esse clericale creavimus studiorem vestorum fabricas appellatis! Revera de Athenis exstitimus oriundi, qui fingimur nunc de Roma, semper namque Carmentis latruncula fuit Cadmi, et qui nuper nascebamur in Anglia cras Parisius renascemur, et inde delati Bononiam Italicam sortiemur ogiginem, nulla consanguinitate suffultam.
Heu, quam falsis scriptoribus nos exarandos committitis; quam corrupte nos legitis et mendicando necatis, quos pro zelo corrigere credabatis! Interpretes barbaros sustinemus multotiens et qui linguarum idiomata nesciunt nos de lingua ad linguam transferre praesumunt; sicque proprietate sermonis ablata fit sententiae contra sensum auctoris turpiter mutilata. Bene gratiosa fuisset librorum conditio, si turris Babel nullatenus obfuisset praesumptio, si totius humani generis unica descendisset sermonis species propagata.
Ultimam nostrae prolixae querelae, sed pro materia quam habemus brevissimae, clausulam subjungemus. In nobis etenim commutatur naturalis usus in eum usum qui est contra naturam, dum passim pictoribus subdimur litterarum ignaris et aurifabris, proh dolor! commendamur nos, qui sumus lumen fidelium animarum, ut fiamus, ac si non essemus sapientiae sacra vasa, repositoria bractearum. Devolvimur indebite in laicorum dominum, quod est nobis amarius omni morte, quoniam hi vendiderunt populum nostrum sine pretio et inimici nostri judices nostri sunt.