Latin · ~7 min
Lines 1.82-1.86
Ricardi de Bury, Ricardi de Bury (1287 - 1345) Philobiblon 1.82-86
Not analysed yet
Liquet omnibus ex praedictis quam infinita possemus in clericos invectiva conicere, si non honestati propriae parceremus. Nam miles emeritus clipeum veneratur et arma gratusque Corydon aratro tabescenti, bigae, trahae, tribulae ac ligoni, etiam omnis artifex manualis hyperduliam propriam suis exhibet instrumentis. Solus ingratus clericus parvipendit et negligit ea, per quae sui honoris auspicia semper sumit.
Capitulum V
Querimonia librorum contra religiosos possessionatus
RELIGIONUM veneranda devotio in librorum cultu solet esse sollicita et in eorem eloquiis sicut in omnibus divitiis delectari. Scribebant namque nonnulli manibus propriis inter horas canonicas, intervallis captatis, et tempora pro quite corporis commodata fabricandis codicibus concesserunt. De quorum laboribus hodie in plerisque splendent monasteriis illa sacra gazophylacia, cherubicis libris plena, ad dandam scientiam salutis studentibus atque lumen delactabile semitis laicorum. O labor manualis, felicior omni cura georgica! O devota sollicitudo, ubi nec meretur Martha corripi nec Maria! O domus jocunda, in qua Racheli formosae Lya fecunda nos invidet, sed contemplatio cum activa gaudia sua miscet. Felix providentia pro futuro infinitis posteris valitura, cui nulla virgultorum plantatio, nulla seminum satio comparatur, nulla bucolica curiositas quorumlibet armentorum, nulla castrorum constructio munitorum!
Quamobrem immortalis debet esse patrum illorum memoria, quos solius sapientiae delectabat thesaurus, qui contra futuras caligines luminosas lucernas artificiosissime providerunt et contra famem audiendi verbum Dei panes non subcinericeos neque hordaceos nec muscidos, sed panes azymos de purissima simila sacrae sophiae confectos accuratissime paraverunt, quibus esurientes animae feliciter cibarentur. Hi fuerunt probissimi pugiles Christianae militiae, qui nostram infirmitatem armis fortissimis munierunt. Hi fuerunt suis temporibus vulpium venatores cautissimi, qui jam nobis sua retia reliquerunt, ut parvulas caperumus vulpeculas, quae non cessant florentes vineas demiliri. Vere patres egregii, bebedictione perpetua recolendi, felices merito fuissetis, si vobis similem sobolem genuisse, si prolem non degenerem nec aequivocem reliquisse ad sequentis temporis subsidium licuisset.