Latin
1.1.1 to 1.1.4
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.1-4
Not analysed yet
LIBER PRIMUS 1. Divisio orbis. Orbis itaque plaga, quae mortalibus sese commodam praebet, a cosmographis trifariam dividi perhibetur, in Asiam videlicet, Africam, et Europam. Quarum prior, a septemtrione per orientis regionem usque in austrum, extrinsecus Oceano disterminata, interius a Ripheis montibus usque ad terrae umbilicum, Thanai, Meothide, Mediterraneoque ab Europa distinguitur. Ab umbilico vero usque in austrum, Nilo fluvio ab Africa est seclusa. Africam vero et Europam, exterius quidem ab austro in septemtrionem Oceano circumdatas, Mediterraneum interjectum discriminat. Ab Asia vero interius earum alteram Nilus, alteram vero Mediterraneum, Thanaisque ac Meotis, ut dictum est, sejungunt. Quarum singulae cum proprias habeant distributiones, Europae tamen partem unam quae Gallia a candore vocatur, eo quod candidioris speciei insigne ejus oriundi praeferant, in suas diducere partes ratum duxi. 2. Istius Galliae per partes distributio. Gallia ergo et ipsa in tria distincta est, in Belgicam, Celticam, Aquitanicam. Quarum prior Belgica, a Rheno, qui Germaniam ab Oceano determinat, quae multarum gentium ferax, a germinando nomen accepit, exporrigitur usque in fluvium Matronam. Ab utroque vero latere, hinc quidem Alpibus Penninis, inde vero mari vallatur, cujus circumfusione insula Brittannica efficitur. Celtica autem a Matrona per longum in Garunnam distenditur; cujus latera, oceani Brittannici, et insulae Brittannicae limites habent. Quicquid vero a Garunna distenditur in Pireneum, Aquitanica appellatur, hinc Rhodano Ararique atque inde Mediterraneo conlimitans. Constat itaque, totius Galliae spatium ab oriente quidem Rheno, ab occidente Pyreneo, et a septentrione mari Brittannico, ab austro vero Mediterraneo cingi. 3. Mores Gallorum. Omnium ergo Galliarum populi innata audatia plurimum efferuntur, calumniarum impatientes. Si incitantur, cedibus exultant, efferatique inclementius adoriuntur. Semel persuasum ac rationibus approbatum, vix refellere consuerunt. Unde et Hieronimus (ep. 60, adv. Vigilant.) Sola inquit: Gallia monstra non habuit, sed viris prudentibus et eloquentissimis semper claruit. Praeter haec quoque Belgae rebus disponendis insigniores, robore atque audatia non impares. Maxima quaeque magis ingenio quam viribus appetunt. Et si ingenio in appetendis cassantur, viribus audacter utuntur. Cibi etiam potusque adeo parci. Celtae vero ac Aquitani, consilio simul et audatia plurimi, rebus seditiosis commodi. Celtae tamen magis providi, Aquitani vero praecipites aguntur, plurimumque in ciborum rapiuntur appetitum. Quod sic est eis innatum, ut praeter naturam non appetant. Hinc et Sulpicius (Dialog. I, 4) : Edacitas, inquit, in Graecis gula est, in Gallis natura. Hos omnes populos etsi natura feroces, ab antiquo fere per omnia prospere egisse et cum pagani essent historiae tradunt. Post vero a sancto Remigio baptizati, adprime clara semper et illustri victoria emicuisse feruntur. Quorum quoque primus rex christianus, Clodoveus fuisse traditur. A quo per succedentia tempora imperatoribus egregiis res publica gubernata fuisse dinoscitur, usque ad Karolum, a quo historiae sumemus initium.