Latin
Book 1
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.5
Not analysed yet
4. Quod ob infantiam et principum dissidentiam pyratae Gallias irruperint. Hic patrem habuit Karlomannum regem, avum vero paternum Ludovicum cognomento Balbum, abavum autem Karolum Calvum, Germanorum atque Gallorum imperatorem egregium. Biennis adhuc patrem amisit; matre vix per quadriennium superstite. Ob cujus infantiam cum regnorum principes nimia rerum cupidine sese praeire contenderent, quisque ut poterat rem dilatabat. Nemo regis provectum, nemo regni tutelam quaerebat. Aliena adquirere summum cuique erat; nec rem suam provehere videbatur, qui alieni aliquid non addebat. Unde et omnium concordia, in summam discordiam relapsa est. Hinc direptiones, hinc incendia, hinc rerum pervasiones exarsere. Quae cum immanissime agitarentur, piratae qui Rhodomensem provintiam incolebant, quae est Celticae Galliae pars, ad rerum immanitatem incitantur. Haec gens ab insulis oceani septentrionalis remotioribus diu ante exierat. Et per maria errando classe devecta, summam hanc Galliarum partem attigerat. Saepe quoque eam armis impetivit, saepe etiam a terrae principibus devicta occubuit. Quod cum multoties inter sese moverent, visum fuit Galliae primatibus, ut dono regum haec provincia ei conferretur; ita tamen, ut, idololatria penitus relicta, christianae religioni se fideliter manciparet, necnon et regibus Galliarum terra marique fideliter militaret. Hujus provinciae metropolis. Rhodomum esse dinoscitur, sex tantum urbibus, Bajocis videlicet, Abrincanto, Ebrocis, Sagio, Constantiae, Liscio nuncupatur. Ac idem sepius aggressi, Galliae Celticae partem, quae Sequanae Ligerique fluviis interjacet, quae et Neustria nuncupatur, totam pene insectati sunt. Hisque animo inerat, interiores Galliarum partes irrumpere, earumque gentes aut a finibus pellere, aut gravissimis substituere tributis. Id etiam ante fieri, quam in consensum principes revocarentur, accelerabant. Hujusmodi dissidentia, pecunias Galliarum sese asportaturos, certissime rati. Quorum impetus, Catillo principe ferebatur. Principes tanta barbarorum ignominia confecti, de pace habenda per legatos inter sese admodum quaerunt. Nec diu morati, jure obsidum, in unum consulturi conveniunt. In quo conventu, sapientium usi consilio, fidemque pacti, in concordiam maximam rediere; contumelias a barbaris injectas ultum ire parati. Et quia Karolus vix adhuc triennis erat quinta feria communi decreto, Odonem virum militarem ac strenuum in basilica sancti. . . . regem creant. Hic patrem habuit ex equestri ordine Rotbertum; avum vero paternum, Witichinum advenam Germanum. Creatusque rex, strenue atque utiliter omnia gessit, praeter quod in militari tumultu, raram componendi lites potestatem habuit. Nam pyratas signis collatis intra Neustriam septies fudit, ac in fugam novies compulit. Atque hoc fereper quinquennium 889. Quibus repulsis, fames valida subsecuta est, cum triennio terra inculta remanserit. Jam enim mensura frumenti quae sedecies ducta modium efficit, decem dragmis veniebat. Gallinatius quoque quatuor dragmis. Ovis vero tribus unciis; atque vacca, jabo tollebatur. Vini nulla coemptio erat, cum vinetis ubique succisis, vix ejus aliquid habebatur. Rex interea per loca quae piratis irruentibus aditum praebebant, munitiones exstruit, ac in eis militum copias ponit. Ipse cum exercitu in Aquitaniae partes secedens, non ante se rediturum proponens, quam supradicta modii frumentarii mensura, duabus dragmis veniret, gallinatius vero denario, atque ovis duabus itidem dragmis, vacca vero tribus unciis venumdaretur.