Latin
1.1.20 to 1.1.21
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.20-21
Not analysed yet
20. Ad Renum mutua petitio ac comitis Erlebaldi occisio. Rex in pagum Warmacensem, locuturus Heinrico Transrhenensi, concesserat. Huc quoque Erlebaldus comes advenit, apud regem deploraturus a Remensium metropolitano sese immaniter habitum. Heinricus apud regem de rerum dispositionibus fidelissime satagebat. Cui rei cum admodum intenderet, Germanorum Gallorumque juvenes linguarum idiomate offensi, ut eorum mos est cum multa animositate maledictis sese lacessire coeperunt. Consertique gladios exerunt, ac se adorsi, loetaliter sauciant. In quo tumultu, cum ad litem sedandam Erlebaldus comes accederet, a furentibus occisus est. Rex proditionem ratus, ocius surgit, suisque stipatur. Heinricus vero dolum arbitrans, classem repetit, atque a regiis stipatoribus Rhenum transire cogitur. Existimabant enim hi qui regi assistebant, eum in dolo venisse. A quo etiam tempore Karolo infestus ferebatur. 21. (920.) Desertorum dolosa regi Karolo persuasio de Haganonis abjectione. Hinc itaque Heinrico, inde Rotberto duce Karolus urgebatur. Factusque eorum medius, utrimque premebatur. Post haec ad interiora Belgicae rediens, urbe Suessonica sese recipit, multam ex hujusmodi infortunio apud suos agitans quaerelam. Huc etiam ex Belgica quo Celticae conlimitat, atque ex Celtica principes nonnulli confluunt. Sed et Rotbertus dux propinquior factus, Stampis sese recipit, ac ad palatium legatos dirigit, regalia negotia inde experturus. At qui confluxere, Rotberti partes tuebantur, cujus suasu capti, de Haganonis abjectione apud regem pertractant, non ut id fieri velint, sed ut regnandi occasio Rotberto paretur. Abjectionem itaque Haganonis leviter suadent. Ducem etiam a se discessurum si non abjiciat, mediocri assertione demonstrant; quatinus levi objurgatione rex ammonitus, coeptis insistere non formidet. Unde et post contra eum justissimam indignationis causam se habituros arbitrabantur. Quod etiam totum ad vota eorum provenit. Nam rex nulla suasione affectus, numquam a dilecto sese discessurum respondit; idque multis sententiarum sermonibus asserebat. Quod cum Rotbertus dux in ejus animo fixum perciperet, Heinrico Transrhenensi per legatos de regis ejectione suadet. Compererat enim eum a regiis stipatoribus in fugam coactum; unde et de se fidem continuo facit. Cujus consensu tirannus mox laetus, in sese regnum transferre diligentissime laborabat. Largitur itaque plurima, atque pollicetur inaudita. Tandemque inductos transfugio jam principes aperte alloquitur; regem inquiens Suessionis sese privatum habere; Belgas praeter paucissimos ad sua discessisse. Unde et rei commoditatem adesse memorabat, facillime et ex aequo regem posse capi asserens, si ipsi omnes palatium adeant acsi consulturi, in ipso quoque palatii cubiculo inter consulendum regem capiant teneantque. His favent omnes pene ex Celtica, et de patrando facinore, apud tirannum conjurant. Palatium ergo adeunt, regemque utpote consulturi stipant. Intromissum vero cubiculo, ut paucis allocuti sunt, capiunt ac tenent.