Latin
1.1.22 to 1.1.23
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.22-23
Not analysed yet
22. Heriveus metropolitanus Karolum a desertoribus captum liberat Remosque ducit. Jamque abducere nitebantur, cum metropolitanus Heriveus cum copiis repentinus urbem Suessonicam ingreditur. Regis enim sollicitus, desertorum fraudem praesenserat. Et ipse quidem prius cum paucis, post vero sui, favente Riculfo ejusdem urbis episcopo, consequenter admittuntur. Armatis itaque circumdatus, concilium desertorum stupentibus cunctis penetrat. Factusque terribilis: Ubi inquam est dominus meus rex? Ex tam multis, pauci admodum respondendi vires habuere, sese penitus deceptos rati. Qui tamen cum viribus resumtis dicerent: Intro cum paucis consultat! metropolitanus ostio obserato vim infert. Serisque pessumdatis, cum paucis sedentem repperit. Captum enim custodibus adhibitis ergastulo deputaverant. Quo metropolitanus manu apprehenso: Veni inquit rex, tuisque potius utere. Et sic a metropolitano e desertorum medio eductus est. Tunc etiam equum ascendens, cum 1500 armatorum ab urbe exivit, atque Remos devenit. Post cujus discessum, desertores pudore confusi, illusos sese indignabantur. Confusique ad Rotbertum redeunt, atque rem non satis prospere gestam desertori transfugae reportant. Karolus vero rex cum metropolitano aliisque paucis qui a se quidem defecerant, sapientium tamen consilio ad se reversi erant, Belgicae interiora repetit, ac Tungros concedit. Ibique episcopo tunc defuncto Hilduinum eligente clero, ac populo favente, per archiepiscopum Herimannum, praesulem ordinat, virum liberalem ac strenuum, sed factiosum. Nam mox episcopus ordinatus, iis Belgicae principibus qui Rotberto duci in regis abjectione favebant, mox haesit et favit, plurimum cum eis contra regem machinans. At rex bono suorum usus consilio, per Heriveum metropolitanum ducem Heinricum qui in Saxonia omnibus praeerat, accersit. Hic enim ab Rotberto persuasus, cum aliis ab rege discesserat. 23. Conquestio Herivei Remensium metropolitani apud Heinricum pro Karolo rege. Penes quem, metropolitanus vice regis sic orsus ait: Hactenus, vir nobilissime, tua prudentia, tua liberalitate, pax principum, concordia omnium utiliter floruere. At postquam malivolorum invidia animum remisisti, circumcirca discordiae vis a latibulis emersit. Quae res, domino nostro regi apud te oratum ire suasit. Ante hac enim non mediocriter ob tua merita dilectissimus fuisti. Tua egregia fides ei recognita, in magnis periculis multum sibi fidutiam parat. Cum totius statu dignitatis rex potiretur, paululum a te oberrasse sese non ignorat. Sed id multa fide corrigere gestit. Nec est hoc inusitatum et singulare. Omnium est interdum desipere, bonorum vero rationibus redire. Sufferendum est itaque atque summa benignitate indulgendum. Tu quoque Germanorum optime, nimium a recto secessisse videris. Neque id mirum. Nam dux Rotbertus omnia sitiens, regique regnum immaniter invidens, incautum te suasionibus illexit. Quid enim suasorie digesta non efficit oratio? Nimium inquam ab utrisque oberratum est. Sed jam tandem prior vobis redeat virtus. Summa utriusque ope, uterque nitatur, ut tu habeas regem tibi adprime commodum, et rex habeat te virum sese dignissimum. Nam te idem praestare gestit iis omibus qui Germaniam inhabitare noscuntur. Ob hoc igitur animum ad meliora revoca. Dominum abjectum recipe, ut et tu ab eo extollendus excipiaris.