Latin
1.1.27 to 1.1.29
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.27-29
Not analysed yet
27. His prospere et utiliter gestis, rex superiora Belgicae repetit, aliqua suorum ibi ordinaturus. In Richuinum comitem fertur, eo quod et ipse desertor, Rotberti partes tuebatur. Ejus ergo oppidis obsidionem adhibet, vehementi expugnatione infestans. At ille equitatum intolerabilem advertens, jure obsidum victus ad regem redit. Rex victum excipiens, animum ab ira mitigat ac eum in gratiam resumit. 28. Dum haec gerebantur, Rotbertus Celticae Galliae dux piratas acriter impetebat. Irruperant enim duce Rollone filio Catilli intra Neustriam repentini. Jamque Ligerim classe transmiserant, ac finibus illius indemnes potiebantur. Ibant passim palantes, atque cum vehementibus manubiis ad classem sese referebant. Dux vero ex tota Neustria copias collegerat; plures quoque ex Aquitania accersiverat. Aderant etiam ab rege missae quatuor cohortes ex Belgica, quibus et Richuinus praedictus praeerat. Aquitanorum vero legiones Dalmatius curabat. Neustrios vero ipse dux Rotbertus disponebat. Sicque totus ducis exercitus in quadraginta milibus equitum consistebat. Dalmatium ergo cum Aquitanis in prima fronte constituit; dein Belgas, at Neustrios subsidiis locat. Ipse etiam dux legiones circumiens praecipuos quosque nomine vocans hortatur, ut suae virtutis ac nobilitatis plurimum meminerint; pro patria, pro vita, pro libertate certandum asserens. De morte non sollicitandum cum ea omnibus incerta sit. Si vero fugiant, eis nihil ab hostibus esse relinquendum. His et aliis quam plurimis, militum animos incendebat. Quibus dictis dux in locum ubi praelium erat gerendum, instructos ordines deducit. 29. Nec minus et hostium exercitus contra hos rem militarem multa audatia ordinabant. Quorum exercitus in quinquaginta milibus armatorum consistens, ordinatim obvenientibus procedit. Rotbertus dux vim belli maximam imminere advertens, cum mille robustis ex Neustria, Dalmatio in prima fronte sese assotiat. Procedit itaque cum Dalmatio et Aquitanis. At piratarum legiones longo sese ordine protenderant ipsumque ordinem ad hostes excipiendos curvaverant scemate lunae quae in augmento est, ut dum multo fervore hostes ruerent, exercitus circulatione exciperentur. Sic etiam ab iis qui in cornu utroque persisterent, a tergo appetiti, more pecudum sternerentur.