Latin
1.1.30 to 1.1.33
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 1.1.30-33
Not analysed yet
30. His ergo in utraque parte paratis, uterque exercitus signis collatis congreditur. Rotbertus cum Neustriis, Dalmatius cum Aquitanis legiones piratarum penetrant, statimque ab iis qui in cornibus erant, a tergo impetuntur. Mox quoque et Belgae inprovisi prosequuntur, atque piratas qui a tergo suos premebant, immani cede sternunt. Neustrii quoque atrocissime instant. In qua commixtione, cum Aquitani piratis circumdati, multo conamine eos quos impellebant in fugam cogerent, ii qui in cornibus perstiterant, a Belgis hinc premebantur, inde vero ab Aquitanis conversis letaliter urgebantur. Superati itaque arma deponunt, ac multis clamoribus pro vita supplicant. Rotbertus itaque tantae caedi parcere petit, ac instat ut eruantur. Vix quoque ab caede quievit exercitus, multo prosperioris fortunae incitatus successu. Sedato vero tumultu, qui inter eos potiores videbantur, a duce capti sunt, reliqui vero sub jure obsidum ad classem redire per mittuntur. 31. Patrata ergo victoria, exercituque soluto, Rotbertus captos Parisii deponit. Hos percunctans an christiani essent, nullum eorum quicquam religionis hujusmodi attigisse comperit. Misso itaque ad eos instruendos reverendo presbitero et monacho Martino, ad fidem Christi conversi sunt. Qui vero ad classem redierant, alii eorum christiani, alii pagani mixtim inventi sunt. Et hi quoque per praedictum virum instructi, receptis a duce opsidibus quos dederant, ad salutaria sacramenta deducti sunt. 32. Et cum de baptisterio ageretur, Wittoni Rhodomensium metropolitano eis praedicandum a duce committitur. Witto vero non se solo contentus, Heriveo Remensi epistolam dirigit, per quam ab eo querit quo ordine, qua ratione, gens ante perfida aecclesiae sotianda sit. Heriveus vero metropolitanus multa diligentia haec disponere cupiens, conventum episcoporum fieri jubet, ut multorum rationibus res idonee distribueretur. 33. Et die constituta, sinodus habita est. In qua primum de pace et religione sanctae Dei aecclesiae, statuque regni Francorum salubriter ac competenter tractatum est, post vero de piratarum mitigatione atque conversione uberrime agitatum. Decretum quoque de eodem ab ipsa Divinitate rationem quaerendam, jejunandum etiam ab omnibus triduo. Domno vero papae id esse suggerendum, ut invocata per jejunium Divinitate, et domno papa humiliter consulto, efficatius res ordinaretur. Revolutis itaque patrum decretis, reverendus metropolitanus Heriveus 24 capitula in volumine ordinavit, rationabiliter ac utiliter digesta, et qualiter rudes in fide habendi sunt continentia. Quae omnia venerabili Rodomensi Witoni delegavit. Ille vero excipiens, utiliter sumptum negotium consummavit.