Latin
2.1.34 to 2.1.36
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.34-36
Not analysed yet
33. (943.) Wilelmi ducis interfectio. Legati itaque directi, colloquium petunt et obtinent. Tempus post dies 30 datur. Locus quoque in pago Ambianensi secus fluvium Summam, ubi est insula Pinchinea conceditur. Negotioque peracto, legati redeunt. Tempore ergo constituto, Arnulfus terra, Wilelmus aqua in locum destinatum conveniunt. Ac de amicicia multum, plurimum de fide utrimque servanda collocuti sunt, atque post nonnullos sermones a se soluti. Arnulfus reditum simulans, aliquantisper digreditur. Wilelmus vero ad classem rediit. Naviculamque ingressus dum per pelagus navigaret, a conjuratis multo strepitu inclamatus, proram obvertit. Remigansque ad litus, quid vellent sciscitaturus, redit. Illi mox quiddam praeocissimum se deferre asserunt, quod a domino suo oblivione suppressum fuit. Dux navicula litori apulsa, illos excipit, a quibus etiam mox gladiis eductis interimitur. Duobus quoque puberibus qui cum eo inermes aderant, et nauta sauciatis, a navicula facinorosi exiliunt, ac post conscium dominum in fugam feruntur. Qui autem jam per pelagus navigabant, conversi litus relictum repetunt, ac dominum interemptum, duosque puberes et nautam sauciatos inveniunt. Sumptumque domini corpus lamentabili obsequio sepulturae deportant. 34. Rex filio Wilelmi Richardo terram patris concedit. Nec multo post et ejus filium de Brittanna concubina, nomine Richardum, regi deducunt, gesti negotii ordinem pandentes. Rex adolescentis elegantiam advertens, liberaliter excipit, provinciam a patre pridem possessam, ei largiens. Potiores quoque qui cum adolescentulo accesserant, per manus et sacramentum regis fiunt. Multaque regis liberalitate jocundati, recedunt Rodomum. Alii vero Nortmannorum Richardum ad regem transisse indignantes, ad Hugonem ducem concedunt. 35. Rex a suis Rodomum accersitur, ac cum piratis dimicat. Qui autem regis partes tuebantur, per legatos eum accersitum, Rodomi decenter suscipiunt. Ubi cum ei referretur, regem piratarum Setrich cum classe copiosa fluvium Sequanam ingressum, ac ejus ducem Thurmodum consequenter navalibus copiis advenisse, ut absque regis dono omnia pervadant, atque defuncti ducis filium ad idololatriam suadeant, ritumque gentilem inducant, rex copias unde congrediatur colligit. Deumque propitiaturum confisus, alienigenis cum 800 occurrit. Et quia cum paucis erat, ad hostes concludendos acies in diversa disponere nequivit. Suis itaque stipatus, erectis signis ac densato agmine procedit. Gentiles quoque ordine pedestri incedebant. Propinquantesque patrio more in primo tumultu enses jaciunt. Quorum densitate equites territos ac sauciatos rati, cum clipeis et telis prosecuntur. At regius equitatus, ensium nube dilapsa, clipeorum objectione tuti in pedites feruntur. Ac densati acies sternendo atque interimendo indivisi penetrant egrediunturque. Rursusque regressi penetrant, ac disrumpunt. Regem quoque Setrich cum violentia belli in fugam cogeret, in dumeto mox repertus, tribus lanceis a palantibus transfixus est. Thurmodus vero cum adhuc in certamine totis viribus ageretur, ab Ludovico equi impetentis pectore est dejectus. Quem cum rex impetu praeteriret, nec eum dinosceret, et ab hostibus impetitus in loco staret, comminusque confligeret, Thurmodus suis stipatus, regem a tergo appetit, factusque ei dexter, per loricae manicam pene usque ad sinistri lateris ypocundriam, lancea sauciat. Rex multa cede ab eo impetu paulisper dimotus, sauciantem respicit. Ictuque in dextram obliquato, provocantis caput cum humero sinistro obtruncat. Tanta quoque caede gentiles fusi sunt, ut eorum novem milia cesa ibi referrentur. Reliqui vero, paucissimi tamen, navali profugio erepti sunt. Rex a Deo victoria potitus est, suorum tamen paucis fusis, nonnullis vero sauciatis. Post quorum curam redire disponens, Rodomum Erluino commisit. Ipse Compendium rediens.