Latin
2.1.37 to 2.1.40
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.37-40
Not analysed yet
36. Artoldus archiepiscopus tirannos dimittit, et ad regem transit. Quo eum advenisse dinoscens, Artoldus qui in coenobio sancti Basoli confessoris ab urbe pulsus morabatur, mox quicquid a tiranno sibi relictum erat abjiciens, ad regem sese contulit, mallens apud eum parvo contentus morari, quam insociabilis tiranni beneficiis detineri. Rex metropolitanum quo ipse rex consecratus fuit injuste praecipitatum dolens, ne diffidat hortatur, summum sacerdotium sese ei redditurum pollicens. 37. Interitus Heriberti. His ita sese habentibus, cum Heribertus quaeque pernitiosa pertractaret, ac de quorundam calamitate multa disponeret, cum inter, suos in veste praeciosa sederet, atque apud illos extensa manu concionaretur, majore apoplexia ob superfluitatem humorum captus, in ipsa rerum ordinatione constrictis manibus nervisque contractis, ore etiam in aurem distorto, cum multo horrore et horripilatione coram suis inconsultus exspiravit. Susceptusque a suis, apud sanctum Quintinum sepultus est. Quo sepulto, ejus filii mox regem adeuntes, ab eo benigne excepti sunt. Patris injuriarum nihil sibi reducens. Excipitur et Hugo episcopus, ea tamen conditione, ut tempore congruo ratiocinari pro se de episcopatus adeptione non differat. Cum quibus quoque rex Ambianum digressus est. Ubi cum non sine suorum potioribus quaeque praecipua disponere vellet, Erluinum Rodomi morantem per legatum accersit. 38. Congressio Arnulfi et Erluini. Quod cum malivolorum relatione Arnulfus comperisset, insidias praetendit, obvenientique rege ignorante cohortem inducit. Quod Erluinus mox dinoscens, signis collatis congreditur. Congressus utrimque non modicus. Arnulfus suis fusis, profugiens, vix urgentem evasit. Erluinus victoria potitus, alios enecat, alios capit, alios in fugam cogit. In quo etiam certamine, interfectorem Wilelmi qui cum Arnulfo sibi vim intulerat militari insectatione comprehendit. Cujus manus obtruncans, in ultionem amici Rodomum misit. Ac cesorum ereptis manubiis, ad regem concessit. 39. Quo tempore Hugo dux in magna gratia regi habitus, ejus filiam ex sacro lavacro suscepit. Unde et eum rex omnium Galliarum ducem constituit. Quo duce rex equitatum parans, cum Gerberga regina in Aquitaniam proficiscitur (944). Ac urbem Nivernicam deveniens, Gothorum ducem Ragemundum Aquitanorumque praecipuos illic obvios excepit. Apud quos de provinciarum cura pertractans, ut illorum omnia sui juris viderentur, ab eis provincias recepit. Nec distulit earum administrationem eis credere. Commisit itaque ac suo dono illos principari constituit, regia hilaritate hilares redire permittens; ac cum duce iter ipse in Galliam retorquens, Lauduni sese recepit.