Latin
2.1.50 to 2.1.52
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.50-52
Not analysed yet
49. (946.) Otto, et Edmundus reges. ,Germanorum et Anglorum, in ducem pro rege moventur. Cujus rei ordinem regina mox per legatos oratores Edmundo Anglorum Ottonique Transrhenensium regibus indicat, ac super hoc gravissimam querimoniam litteris habitam mittit. Otto regis ac sororis casum dolens, pro restitutione regis, Hugoni mox legationem delegat, plurima postulans, aliqua etiam intentans. Edmundus quoque rex de sobrini miseriis adeo conquestus, eidem duci multam animi indignationem suorum legatione demonstrat; plurimum si non reddat contra illum sese facturum intendens, insuper et hostes ei terra marique inducturum, ac terram ejus penitus depopulaturum. Quod si quolibet claudatur municipio, obsidionem vehementi conamine adhibiturum; atque amplius duce, se a Gallis accepturum suppetias. Et nisi regem in proximo reddat, eum terra marique in proximo appetendum. 50. Indignatio ducis in Edmundum regem. Dux gravi legatione confectus, Ottoni pro parte dissentit, pro parte favet. Regis vero Edmundi legatis, id nec in proximo, nec praeter rationem agendum respondet. Ob minas Anglorum nil sese facturum. Ipsos si veniant, quid in armis Galli valeant, promtissime experturos. Quod si formidine tacti non veniant, pro arrogantiae tamen illatione, Gallorum vires quandoque cognituros, et insuper poenam luituros. Iratus itaque legatos expulit. Consultumque se conferens, apud suos partibus utitur deliberationis. Et post consultum, Ottonem expetit. Qui cum per legatos colloquendi oportunitatem quereret, infensus ei loqui non optinuit. Nimiumque iratus, in sua discessit, ac suorum usus consilio, regem adit, sicque alloquitur: 51. Proloquutio Hugonis ad regem. Parvum te o rex adversariorum insectatio in partes transmarinas olim compulit. Meo vero ingenio et consilio inde revocatus regnis restitutus es. Post dum meis usus fuisti consiliis, rerum secundarum prosperis floruisti. Numquam nisi tui furoris pertinatia a te defeci. Infimorum ac imprudentium hominum dispositione usus, a sapientium consiliis plurimum oberrasti. Unde et rerum calamitas digne consecuta est. Quomodo enim praeter me necessaria tibi ac gloriosa provenire arbitrare? Multum inquam tibi in hoc derogatum est. Jam memineris te virum esse. Consideres quoque, quid tuae rationi commodum sit. Sicque virtus redeat, ut in benivolentiam nos revocet, te imperantem, et me militantem, per me etiam reliquos militatum tibi reducat. Et quia rex a me creatus, nihil mihi largitus es, Laudunum saltem militaturo liberaliter accommoda. Quod etiam causa erit fidei servandae. Rex utpote captus, dictis proloquentis cessit. Unde et dimissus, data Lauduno, Compendii sese recepit. Adest Gerberga regina multa virtute memorabilis; adsunt quoque aliquot ex Belgica coepiscopi; confluunt etiam viri illustres nonnulli.