Latin
2.1.53 to 2.1.55
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.53-55
Not analysed yet
52. Querimonia regis apud privatos de Hugonis persecutione. Apud quos etiam rex his verbis conquestus est. Et: Eia tu, inquiens, Hugo! Eia tu Hugo! quantis bonis a te privatus, quantis malis affectus, quanto etiam merore nunc detineor! Urbem Remorum pervasisti. Laudunum surripuisti. His tantum duobus recipiebar, his duobus claudebar. Pater meus captus atque in carcerem trusus, has quae me premunt aerumnas cum anima simul amisit. Ego vero in eadem praecipitatus, ex regno paterno nihil nisi spectaculum praebeo. Jam nec vivere libet, nec emori licet. Quo me itaque conferam? Paransque amplius conqueri, ab indignantibus inhibitus est. Deinde animum temperans, consilium cum suis confert. 53. Quo collato, Ottoni regi per legatos ereptionem suam demonstrat. Antea sese captum, nunc antem omnibus bonis privatum memorans. Unde et amico auxilium conferat. Urbes amissas repetere juvet. Si id faciat, gratiam multam sese inde recompensaturum. Otto benignissime legationem excipiens, cum copiis in regis auxilium se iturum spondet, ac tempus edicit. Legati redeunt, ac mandata referunt. Nec minus et ab rege Genanuorum Conrado, copias petit, et accipit. 54. Interea Otto rex cum Rheno transmisso, exercitum per Belgicam duceret, obviat regi Conrhado, qui tunc ab Alpibus egressus, cum multa expeditione Ludovico succurrere accelerabat. Juncti ergo ambo, cum multo equitatu gradiebantur. Quorum accessum Ludovicus dinoscens, ocius occurrit. Tres itaque reges, in unum collecti, primi certaminis laborem Lauduno inferendum decernunt. Et sine mora, illo exercitum ducunt. Cum ergo ex adverso montis eminentiam viderent, et omni parte urbis situm explorarent, cognito incassum sese ibi certaturos, ab ea urbe discedunt, et Remos adoriuntur. Ubi quia planicies commoditatem exercitibus parabat, obsidio circumquaque disposita est. Et primo certamine comminus pugnatum est. In quo tela ac lapides tam dense ferebantur, quam densa grando quandoque dilabitur. Per integram ergo diem, continuis motibus urbs impugnata est. Post vero comminus septies dimicatum, atque hoc fere per dies sex.