Latin
2.1.56 to 2.1.58
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.56-58
Not analysed yet
55. Nec tamen cives assiduis tumultibus victi, ullo modo cedebant, cum eorum praesul Hugo, quosdam principum qui sibi quadam cognatione conveniebant, extra urbem allocutus est, quaerens ab eis rationem, ut scilicet quid agendum, quid vitandum, sibi dicerent. Si aliquorum intercessione id medendum videretur, si opus foret precibus, si etiam pugnae instandum esset. Illi mox regum animositatem demonstrantes, fixum in eis, asserunt, nullorum interventibus sese concessuros, at obsidioni usque ad effectum operam daturos. Quod si urbem vi capi contingat, ipsi praesuli oculos effossuros, et hoc ita ordinatum fixumque. Unde et accelerandum ut egrediatur, suosque ab regum indignatione eripiat. His praesul territus, suis hoc monstrat. Et consilio habito, die obsidionis sexta, cum suis egreditur. Portae regibus panduntur. 56. Reges vero Artoldum resumentes, urbem consequenter introducunt. Duorumque metropolitanorum medius, Friderici Maguntini, ac Rotberti Treverensis, ab eis per manus pristinae sedi restitutus est. Ubi etiam mox Gerbergam reginam cum aliquot illustribus custodiae deputantes, ipsi tres reges in Hugonem ducem cum exercitu feruntur. Silletum quoque vi irrumpere nitentes, considerato oppidi firmamento, inde amoliuntur, non tamen sine suburbii combustione, et aliquorum nece; sicque ad fluvium Sequanam contendunt. 57. Quomodo pauci juvenes naves a duce subductas per astutiam repetitas exercitui adduxerint. Dux vero eorum impetum praesentiens, a litore hostibus contiguo per 20 miliaria omnes naves abduci praeceperat, ne adversariis transeundi commoditas pararetur. At frustrato ejus consilio, multo aliter provenisse notum est. Nam decem numero juvenes quibus constanti mente fixum erat omne periculum subire, habitum militarem in peregrinum transformantes, reges prevenerant, obsecrationum vota simulantes. Sportulis itaque ab humero dependentibus, ferratis baculis procedunt. Habitumque mentiti peregrinum, urbem Parisium cum Sequana pontibus pertranseunt. Nullus eis molestus extitit. Ac litora exteriora quibus naves tenebantur petunt. Sicque in hospitium farinarii cujusdam divertentes, sese gratia visendi sanctorum loca ex citeriore litore advenisse referunt. Farinarius juvenes formosos in habitu licet abjecto considerans, hospitium gratanter accommodat, et insuper eos mitius curat. Qui fraudem meditati, nummos dant, vinumque mercati hospitem inebriant. Et sic totam diem convivii jocunditate consumunt. Juvenes hospitem vino faciliorem advertentes, quod ei sit officium percunctantur. Ille farinarium sese memorat. At illi prosecuti, si quid amplius possit, interrogant. Ille etiam piscatorum ducis magistrum se asserit, et ex navium accommodatione questum aliquem sibi adesse. Illi vero: Quoniam, inquiunt, humanissimum nobis te invenimus, ampliora etiam optamus. Unde et si quiddam nobis facias, 10 solidos nos allegaturos pollicemur, ut videlicet trans fluvium nos evehas, eo quod ulterius procedere oratum nequeamus, itineris longitudine fatigati. At hospite respondente ducis edicto naves ad interiora litora raptas, ne Germanis irrumpentibus pateat accessus, illi tempore nocturno absque calumnia id fieri posse prosecuntur. Ille pecuniae cupidus, naulum accipit, ac de patrando negotio fidem dat. Nox affuit. Juvenes promissum fieri postulant. Ille mox assumpto puero privigno, cum juvenibus in noctis tempesta ad naves properat. Comitantur et juvenes. Qui solitudinem videntes, puerum raptum in fluentum demergunt. Hospitem vero clamare nitentem, gutture invadunt. Atque mortem ni quod volunt efficiat, interminantur, ut videlicet naves solvat. Pervasus ergo ac territus, naves solvit. Consilioque inito, vinctum navi conjiciunt, ac naves singuli singulas ad litus deducunt. Ejecto vero hospite vincto, navim unam omnes ingressi, alias repetunt, ac novem iterum deducunt. Octiesque fluvium remensi, naves numero 72 abduxerunt.