Latin
2.1.65 to 2.1.67
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.65-67
Not analysed yet
64. Cum haec sic sese haberent, dux nepotem ab praesulatu pulsum dolebat. Suadebat itaque ut officio pontificali amplius insisteret, et ne privatus penitus dignitate videretur aliquas ad gradus promoveret personas. Tetbaldum ergo Suessonicae aecclesiae diaconum accersit, presbiterumque ordinat, ac post duce agente aecclesiae Ambianensium episcopum sacrat. In qua re favere visus est Wido tantum Suessorum episcopus. Quem quia post penituit, sequentia demonstrabunt. Sed tempus colloquendi regibus advenit, ac secus fluvium Karam sibi occurrunt. Nec defuit dux, qui et ipse apud Duodeciacum vicum castra fixit, ut pro nepote causam apud episcopos ageret. 65. Dux enititur ut causa pro suo nepote apud episcopos agatur. Regibus itaque rerum negotia agentibus, dux causam nepotis episcopis disponebat, penes quos etiam plurimam habebat indignationem injuste et nullis evidentibus culpis nepotem praecipitatum memorans. Quod cum indicatum regibus esset, Ottone agente decretum est, ut ibi ab episcopis causa Artoldi atque Hugonis discuteretur, ita tamen ut et dux tempore congruo regi satisfaceret. Episcopis itaque rationem excipientibus, cum inter plurima quae ibi explicata sunt illud constantissime refutarent, quod Hugo sacerdotio privatus, contra fas Ambianensium episcopum ordinasset, regum sententia in aliam sinodum hujusmodi rationem transferendam constituit. Videbatur etenim quod non aequitatem satis commode haec altercatio determinari valeret, cum nec sinodus ad hoc convocata fuisset. Et decreto regio 15 Kalend. Decemb. habenda denuntiatur. Interim vero sedes Remensis Artoldo conceditur, Hugoni vero in castro Mosomensi commorari permititur. Pax quoque sequestra Ottonis interventu regi ac duci ab alterutro datur, et usque ad tempus habendae sinodi sacramento firmatur. 66. Sinodus Virduni habita. Tempus advenit, sinodusque episcoporum Virduni collecta est atque habita praesidente Rotberto metropolitano Treverico, cum Artoldo Remensi, considentibus quoque Adalberone Mettensi, Gauslino Tullensi, Hildebordo Mimegardvurdensi, Israhele Brittigena, assistentibus etiam Brunone viro reverendo et abbate, cum aliis abbatibus et monachis venerandis Agenoldo et Odilone. Ad hanc sinodum Hugo vocatus, missis ad eum deducendum Adalberone et Gauslino episcopis, venire noluit. Unde et episcoporum sententia Artoldo tenere concedit episcopium. Sicque nullis rerum determinatis rationibus, sinodus soluta est.