Latin
2.1.68 to 2.1.69
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.68-69
Not analysed yet
67. (948.) Sinodus Mosomi habita. Indicitur vero habenda Idibus Januar. Et evoluto tempore, in basilica sancti Petri apud Mosomense castrum secunda sinodus habita est, praesidente quoque praedicto metropolitano Rotberto Treverico, cum fere omnibus suae dioceseos episcopis, ac aliquibus Remensis; consedente etiam Artoldo, cujus causa discutienda erat. Ne abfuit Hugo; at sinodum ingredi noluit. Epistolam vero nomine Agapiti papae signatam per suos sinodo legendam porrexit. Quae cum soluta et lecta esset, nihil canonicae auctoritatis habere videbatur, nihil etiam pro ejus causa significare, nisi ut episcopium ei redderetur. Qua perlecta, cum episcopi consulto sese contulissent, cassandam censuerunt, eo quod absque ratione rem quae in lite erat abdicato reddi jubebat. Et quia paulo ante ab ipso papa Agapito delegata erat epistola per Fredericum Maguntinum episcopum, atque data Rotberto metropolitano Treverico, coram regibus ac Galliae et Germaniae episcopis, quae erat continens auctoritatem apostolicae jussionis, partemque praeceptorum ejus jam exsecuti fuerant, communi mox consensu decretum est, ut quod regulariter coeptum erat, rationabiliter atque canonice pertractaretur. Simulque et mox a metropolitano jussum est, ut recitaretur caput 19 concilii Carthaginensis, quod constat de accusato et accusatore. Et recitato, secundum ipsius capituli sententiam constituere, ut Remensi parroechia Artoldo restituta qui nullius sinodi rationes audire refugit, Hugo qui adduas jam sinodos accersitus venire contempserat, a Remensis episcopii regimine abstineret, donec in tertiam sinodum purgandus de objectis adveniret. Capitulum vero supra dictum, litteris cartae mandatum est, et ab episcopis cautum, ac eidem Hugoni directum. In quo, cum episcoporum cautionem subscriptam Hugo vidisset, motus in iram, Rotberto qui sinodo praeerat contumeliose remisit, episcoporum judicio nihil sese facturum asserens. Et sic causa penitus indiscussa, sinodus soluta est. Indicitur vero tercia sinodus Kal. Aug. habenda. 68. His ita gestis, Artoldus epistolam ad sedem Romanam dirigit, commodissime continentem, et suarum injuriarum seriem, et regis incommodorum tenorem. Domnus itaque Agapitus papa, ad multam benivolentiam animum intendens, mox accersit venerabilem Ostiensem episcopum Marinum, magnae aequitatis et prudentiae virum, vim epistolae ei explicans, et ad rerum correctionem illum vehementissime hortans. Mittitur ergo venerabilis Marinus, domni papae vicarius, ad Ottonem regem, ob evocandam atque congregandam universalem sinodum. Diriguntur et epistolae specialiter aliquot episcopis tam Germaniae quam Galliae, ad rerum aequitatem suasoriae.