Latin
2.1.70 to 2.1.72
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 2.1.70-72
Not analysed yet
69. Item sinodus apud Angleheim habita. cf. Legg. II. 24. Interea statuto tempore, sinodus universalis collecta est ex praecepto Agapiti papae, sub Marino ejus vicario, in palatio Angleheim, quod interpretatur angelorum domus, secus fluvium Rhenum, in basilica beati Remigii Francorum apostoli. Domno itaque Marino praesidente, episcopi quoque qui ex diversis confluxerant, jure aecclesiastico consederunt, Rotbertus videlicet Trevericus metropolitanus, Artoldus Remensis metropolitanus, Fredericus Maguntinus metropolitanus, Wicfridus Coloniensis metropolitanus, Adaldacchus Hammaburgensis episcopus, Hildeboldus Mimegardvurdensis episcopus, Gauslinus Tullensis episcopus, Adalbero Mettensis episcopus, Berengarius Virdunensis episcopus, Fulbertus Cameracensis episcopus, Rodulfus Laudunensis episcopus, Richoo Warmacensis episcopus, Reimboldus Spirensis episcopus, Boppo Wirzburgensis episcopus, Chounradus Constantiensis episcopus, Odelricus Augustensis episcopus, Thethardus Hildinesheimensis episcopus, Bernardus Alfureestedensis episcopus, Dudo Poderbrunnensis episcopus, Lioptacus Ribunensis episcopus, Michahel Radisponensis episcopus, Farabertus Tungrensis episcopus, Doddo Osnebruggensis episcopus, Evherus Mindensis episcopus, Baldricus Trejectensis episcopus, Heiroldus Salzburgensis episcopus, Adalbertus Pazsoensis episcopus, Starchandus Eistetiensis episcopus, Horath Sleoswicensis episcopus, Wichardus Basiliensis episcopus, Liefdach Ripuensis episcopus. 70. De dispositione gerendorum, et habenda juditii praelatura. Horum omnium cuique cum liceret ex canonibus vel decretis proferre quaecumque negotio commoda viderentur, disponendi tamen facultas et rationum interpretatio, domno Rotberto Treverico commissa est, eo quod divinarum et humanarum rerum scientia et eloquentiae efficatia insignissimus haberetur. Judicii vero censura penes domnum Marinum domni papae vicarium mansit. Et considentibus cunctis, post praemissas secundum ordinem celebrandi concilii preces, postque recitata decretorum sacra capitula, serenissimi reges Ludovicus et Otto, in sacram sinodum admissi sunt. Quibus etiam considentibus, domnus ac venerandus Rotbertus sic orsus cepit: 71. Praelocutio Rotberti Treverici metropolitani in sinodo. Legg. II. 19-21. Multa, inquiens, sunt, patres reverendi, quibus hic apud serenissimos reges, in unum coacti residemus. Plurima etiam quae vestra probitate ordinanda videntur. Totius pene Galliae rem publicam pravorum temeritate turbatam, magnisque subjacere periculis constat. Unde et leges divinae atque humanae indiscrete a malivolis contempnuntur, cum is cui regnorum jura debentur, et imperandi potestas transfusione paterna credita est, suorum insectatione captus, ergastuloque immaniter trusus sit, suorum adhuc gladiis infestetur, Remorum quoque metropolim absque pastore fures atrocissime insectentur, cultus divinus vilescat, religio canonica pro nihilo sit. His ergo, patres, vehementissime insistendum arbitror, multaque nobis diligentia enitendum, qui gratia sancti Spiritus hic in unum confluximus, quatinus res ante dissolutae sic in foedus redeant, ut et domno ac serenissimo regi libera regnandi reddatur potestas, et per eum ecclesiae Remensi debitus suus restituatur honor.