Latin
3.3.28 to 3.3.31
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.28-31
Not analysed yet
27. Ad haec domnus papa: Res, inquit, domni ac patroni nostri Remigii, nostri apostolatus sententia stabiliri tutasque in perpetuum fieri, quin etiam de tuo quicquid placet addi, libentissime concedo. Scripto etiam id roborari non solum mea, set et horum qui adsunt episcoporum auctoritate constituo. Moxque scriptum iri jussit, coramque scriptum legi praecepit. 28. Cujus textus hujusmodi est: Johannes servus servorum Dei. . . . . . . . . . . . 29. Quod in auribus omnium qui aderant perlectum, sigilli sui nota insignivit, atque episcopis roborandum porrexit. Quibus gestis, metropolitanus domni papae atque episcoporum licentia digressus, Galliis sese recepit, directoque itinere sancti praedicti sepulchrum devotus petiit, eique in collegio monachorum privilegium scriptum legavit. Monachi datum excipientes, archivo servandum mandant, gratiasque pro tanta liberalitate decenter impertiunt. 30. Quod Adalbero privilegium in sinodo ab episcopis confirmari fecit. His ita habitis, post sex mensium tempus ad montem sanctae Mariae, qui locus est Remorum diocesaneus, ab eodem metropolitano sinodus episcoporum habita est. Quibus considentibus, post quaedam sinodo utilia, atque sanctae aecclesiae commoda, metropolitanus coram sic concionatus ait: Quoniam patres reverendi gratia sancti Spiritus hic collecti sumus, et quae de statu sanctae aecclesiae visa sunt utilia ordinavimus, restat adhuc res mihi adeo placens, et nonnullis nostrae aecclesiae filiis nunc et in posterum profutura; quam etiam vestrae dignitati indicandam arbitror, atque roborandam. Ante septem mensium dies, ut vobis quoque notissimum est, in Italiam concessi, Romamque deveni, ac domni et apostolici viri Johannis colloquio simulque et benivolentia familiarissime usus, ab eo petere si quid optarem monitus sum. Ratusque petendum ut res domni ac patroni nostri Remigii, suae auctoritatis privilegio contra quoslibet tirannos stabiliret, et abbatiam sancti Timothei martiris, a me datam illis uniret, id absque refragatione obtinui. Scripsit ergo, ac coram episcopis numero duodecim recitari jussit, eisque roborandum porrexit. Quod et domni papae sigilli nota insignitum, vobis quoque roborandum attuli, ut plurimorum auctoritate subnixum, nullorum machinatione quandoque valeat dissolvi. Unde et a vobis idem roborari volo. Sinodus dixit: Roboretur. Prolatum igitur a metropolitano, in concilio recitatum est eisque porrectum, et ab eorum singulis manu imposita roboratum. Quod etiam a monachis qui ibi aderant exceptum, archivo monasterii relatum est.