Latin
3.3.32 to 3.3.35
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.32-35
Not analysed yet
31. Conquestio metropolitani de monachorum religione, rituumque correctione. Inter hec quoque et alia utilia quae ibi constituta sunt, de monachorum religione a metropolitano motu gravissimo conquestio habita est, eo quod ritus a majoribus constituti, a quibusdam depravati et immutati viderentur. Unde et sub episcoporum praesentia ab eodem decretum est, ut diversorum locorum abbates convenirent, et inde utiliter consulerent. Hujusque habendae rationis tempus et locus mox constituta sunt, et sic sinodus soluta est. 32. Quod abbas Rodulfus abbatum primas fuerit. Interea tempus advenit. Abbates quoque ex diverso in unum collecti sunt. Quorum praecipuus et primas constitutus est, vir divae memoriae Rodulfus, ex coenobio sancti Remigii abbas. Quo praesidente et praelaturae dignitatem tenente, alii circum dispositi sunt. Metropolitanus vero, ex adverso in cliotedro resedit. Qui primatis aliorumque patrum hortatu concionatus, sic praelocutus est: 33. Praelocutio metropolitani in sinodo abbatum. Magnum est patres sanctissimi bonos quosque convenire, si fructum virtutis quaerere elaborent. Inde enim et bonorum utilitates, et rerum honestas comparatur. Sicut econtra pernitiosum si pravi confluant, ut illicita quaerant et expleant. Unde et vos quos in Dei nomine collectos arbitror, optima quaerere hortor, atque ex malivolentia nihil moliri moneo. Amor secularis et odium, apud vos locum nullum habeant, quibus enervatur justitia, aequitas suffocatur. Vestri ordinis antiqua religio, ab antiquitatis honestate ut fama est supra modum aberravit. Dissidetis enim inter vos, in ipsa regularis ordinis consuetudine, cum aliter alter, alter aliter velit ac sentiat. Quapropter et sanctitati vestrae hactenus multum derogatum est. Unde et utile duxi, ut vobis hic gratia Dei in unum collectis, suadeam idem velle, idem sentire, idem cooperari, ut eadem voluntate, eodem sensu, eadem cooperatione, et virtus neglecta repetatur, et pravitatis dedecus vehementissime propulsetur. 34. Responsio primatis et in pravos indignatio. Ad haec abbatum primas: Quod hic, inquit, a te promulgatum est pater sanctissime, alta memoria condendum est, eo quod et corporum dignitatem, et animarum salutem affectes. Constat enim ad habitum virtutis neminem pervenisse, nisi quem talis animus munivit, quo et appetenda peteret, et vitanda refelleret. Unde et patet nos aliquid dedecoris contraxisse, quod ab appetendis aliquanto aberravimus. Quod etiam multa objurgatione reprehendendum est, cum nec ignavia nos praecipitaverit, nec inopia ad id impulerit.