Latin
3.3.56 to 3.3.57
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 3.3.56-57
Not analysed yet
55. (969.) Fama Gerberti per Gallias et Italiam diffusa. Fervebat studiis, numerusque discipulorum in dies accrescebat. Nomen etiam tanti doctoris ferebatur non solum per Gallias, sed etiam per Germaniae populos dilatabatur. Transiitque per Alpes, ac diffunditur in Italiam, usque Thirrenum, et Adriaticum. Quo tempore, Otricus in Saxonia insignis habebatur. Hic cum philosophi famam audisset, adverteretque quod in omni disputatione, rata rerum divisione uteretur, agebat apud suos, ut aliquae rerum divisarum figurae, ab scolis philosophi sibi deferrentur, et maxime philosophiae, eo quod in rata ejus divisione, perpendere ipse facilius posset, an recte is saperet, qui philosophari videbatur, utpote in eo quod divinarum et humanarum scientiam profitetur. Directus itaque est Remos, Saxo quidam, qui ad haec videbatur idoneus. Is cum scolis interesset, et caute generum divisiones a Gerberto dispositas colligeret, in ea tamen maxime divisione, quae philosophiam ad plenum dividit, plurimum ordine abusus est. 56. Figura Gerberti philosophica per malivolos depravata, ab Otrico reprehenditur. Etenim cum mathematicae phisica par atque coaeva a Gerberto posita fuisset, ab hoc mathematicae eadem phisica ut generi species subdita est; incertumque utrum industria an errore id factum sit. Sicque cum multiplici diversarum rerum distributione, Otrico figura delata est. Quam ipse diligentissime revolvens, Gerbertum male divisisse apud suos calumniabatur, eo quod duarum aequalium specierum, alteri alteram substitutam ut generi speciem figura mentiebatur. Ac per hoc nihil eum philosophiae percepisse audacter astruebat. Illudque eum penitus ignorare dicebat, in quo divina et humana consistunt, sine quibus etiam nulli sit philosophandum. Tulit itaque ad palatium figuram eandem, et coram Ottone augusto iis qui sapientiores videbantur eam explicavit. Augustus vero cum et ipse talium studiosissimus haberetur, an Gerbertus erraverit admirabatur. Viderat etenim illum, et non semel disputantem audierat. Unde et ab eo praedictae figure solutionem fieri nimium optabat. Nec defuit rei occasio.