Latin
4.4.52 to 4.4.54
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.52-54
Not analysed yet
51. Quod ex querela reprehendentium captionem Arnulfi, regio jussu sinodus habita est. Sed ut jam superioris negotii seriem repetamus, cum de episcopi captione aliqui amicorum indignarentur, nonnulli etiam scolasticorum in ejus defensionem alia scriberent, alia scripta de canonibus proferrent, idque ad, aures regum relatum esset, edicto regio decretum est, ut episcopi Galliae omnes qui valent et maxime qui comprovinciales sunt, in unum conveniant. Qui autem adesse non possent, suam absentiam per legatos idoneos a suspitione purgarent. Ibique certis ac firmis decretorum rationibus aut convictum dampnarent, aut pristinae sedis dignitati purgatum restituerent. Collecti sunt ergo in coenobio monachorum sancti Basoli confessoris (Jun. 17), Remorum diocesanei, Remensis quidem metropolitani comprovinciales, Guido Suesorum episcopus, Adalbero Laudunensis episcopus, Herivevus Belvacensis episcopus, Godesmannus Ambianensis episcopus, Rathodus Noviomensis episcopus, Odo Silvanectensis episcopus, Daibertus Bituricensium metropolitanus; Lugdunensis metropolitani comprovinciales, Gualterus Augustudunensis episcopus, Bruno Lingonensis episcopus, Milo Matisconensis episcopus, Siguinus Senonensium metropolitanus, cum suis Arnulfo Aurelianensi episcopo, Herberto Autisiodorensi episcopo. Qui in unum considentes, diversorum locorum abbates qui aderant, post solitariam sui disputationem, secum consedere jusserunt. 52. Deliberatio de dignitate habendi juditii et praelaturae. De habenda igitur sinodo, ratione facta, ordinandum putabant, cui potestas judicandi de singulis conferretur; quem etiam habendarum rationum custodem atque interpretem accommodarent. Judicandi itaque dignitas, Siguino Senonensium metropolitano commissa est, eo quod aetatis reverentia et vitae merito plurimum commendaretur. Ordinandi vero facultas ac magisterium interpretandi, Arnulfo Aurelianensi episcopo credita est, eo quod ipse inter Galliarum episcopos, eloquii virtute et efficatia dicendi florebat. His ergo sic habitis, post cleri ingressum, sententiis ad negotium facientibus recitatis, Arnulfus sic praefatus ait: 53. Elocutio Arnulfi in sinodo. Quoniam, patres reverendi, serenissimorum regum jussu, necnon et sacrae religionis causa huc convenimus, multa fide, multo etiam studio cavendum videtur, ne nos qui gratia sancti Spiritus hic collecti sumus aut odium alicujus, aut amor, a rectitudinis norma exorbitare faciat. Et quia hic in nomine Domini collecti sumus, ante conspectum summae Divinitatis veridicis sententiis debemus omnia agitare; nulli loquendi locum surripere; veritati operam dare; pro veritate vivaciter stare; contra objecta, simplicibus ac puris sententiis et intendere et respondere. Unicuique debitus honor servetur; dicendi potestas omnibus sit. Intendendi etiam et refellendi libertas omnibus concessa sit. Nunc deinde quoniam me ante omnes fari voluistis, causam hujus sinodi coram edicendam arbitror, quatinus bene digesta, omnibus ut est videatur. Clarissima illa Remorum metropolis, proditione nuper pervasa ab hostibus fuit. Sancta sanctorum hostium impetu contaminata sunt; sanctuarium Dei, nefariis quibusque violatum; cives quoque a praedonibus direpti. Quorum malorum ille auctor esse criminatur, qui ab hostibus tutari debuit, Arnulfus ejusdem urbis episcopus. Hoc ei intenditur. Ad hoc discutiendum, regalis dignitas hic nos collegit. Elaborate igitur, patres reverendi, ne unius perfidia, dignitas sacerdotatis vilescat.