Latin
4.4.55 to 4.4.58
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.55-58
Not analysed yet
54. Sermocinatio Daiberti pro juditiondo. Contra haec cum quidam residentium responderent, hujusmodi hominem quantotius convincendum, et sic justo juditio puniendum, Siguinus episcopus non id sese permissurum respondit, ut is qui majestatis reus accusatur, sub discutiendi censura ponatur, nisi ante ex jurejurando promissionem indulgentiae ab regibus et episcopis accipiat. Idque faciendum asserebat ex concilii Toletani capite 31. Quod quia brevitati studemus, omisimus ponere. 54*. Daibertus Bituricensium archiepiscopus dixit: Cum constet factum, et de nomine facti dubitatio nulla sit, quantum quoque facinus perpendatur, quomodo ex necessitate reo sit indulgendum, penitus non adverto. Hic enim incurrere necessitas videtur, cum juditium promulgandum non sit, nisi prius supplicii indulgentia convincendo concessa fuerit. At si ad secularia jura respiciatur, quodcumque scelus quisque commiserit, secundum sceleris modum, poenitentiae severitati subjacebit. 55. Herivevus Belvacensis episcopus dixit: Cavendum summopere est, ne leges divinas forensibus comparemus. Plurimum enim a se different, cum divinarum sit de aecclesiasticis negotiis tractare et secularium secularibus adhiberi. Quarum primae tanto secundas superant, quanto secundae primis inferiores sunt. Unde et divinis per omnia suus honor servandus est. Si ergo frater et coepiscopus noster Arnulfus majestatis reus convictus fuerit, pro sacerdotali reverentia, et sanguinis affinitate, a serenissimis regibus indulgendum aliquatenus non abnuo. Juditii tamen sententiam omnino non effugiet, si sua confessione indignus sacerdotali dignitate manifestabitur. 56. Indignatio Brunonis in Arnulfum. Bruno Lingonensis episcopus dixit: Hunc unde hic sermo habetur, in has miserias praecipitasse videor, cum contra multorum bonorum vota, ad honoris culmen provexi. Et hoc non solum propter carnis affinitatem effeci, sed etiam ut ad melioris vitae statum illum attraherem, cum non ignorarem ipsum Laudunensis urbis pervasorem, atque nefariae factionis temerarium principem, sub jure cirographi, regibus fidem spopondisse pro nullo praeterito aut futuro sacramento, fidem promissam sese umquam violaturum; regum hostes pro ingenio et viribus impetiturum; illisque in nullo communicaturum. Sed quia Karolus avunculus meus, regum adversarius patet, cum ei is de quo loquimur communicavit, fidemque sacramento dedit, jus fidei promissae penitus abrupit. An Manasse et Rotgerus regum adversarii dicendi non sunt, qui cum Karolo urbis Remorum pervasores fuere, et sanctae Dei genitricis Mariae basilicam cum armata manu ingressi sunt, sanctuariumque nefario ingressu violaverunt? Hos etiam iste sui consilii custodes, et amicorum praecipuos habebat. Quod quia evidentissimum est, dicat nunc ipse, cujus impulsione aut suasione istud aggressus sit. Aut certe alii intendet, aut convictus estimoniis labascet. Nullus consanguinitatis amor, nulla habitae familiaritatis gratia, a recti judicii forma me aliquo modo seducent.