Latin
4.4.65 to 4.4.67
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.65-67
Not analysed yet
63. Brevis et dilucida demonstratio criminis a Guidone episcopo. Guido Suessionensis episcopus dixit: Ut hic ex ratione hujus intelligitur, unius reatus forte ambo tenentur. Nam cum hic sese effecisse asserat, non est immunis ejus dominus, qui facinus perpetrandum suasit, eo quod sceleris causam se ipsum praebuerit. Quoniam ergo utriusque negotium inditiis evidentibus constat, cum alter facinus suaserit, alter effecerit, juditii censura, vestram paternitatem non latet. Est etiam quod juditio habendo vires praebeat, quod cum ipse episcopus proditionis auctor extiterit, ut suum flagitium melioris zeli fervore tegeret, multae excommunicationis et maledictionis anathemate, a corpore et sanguine Domini separavit, atque ab ecclesia fidelium suspendit, Remensium praedonum auctores, factores, cooperatores, fautores, et a propriis dominis rerum sub emptionis nomine abalienatores. Sed cum tanti mali episcopus auctor existat, anathemate involutus manifestissime patet. Quod etiam ad ejus condempnationem non minimum valet. 64. Indignatio Gualteri in Arnulfum. Gualterus Augustudunensis episcopus dixit: An male sanae mentis hic episcopus non est qui pro se defensiones nititur, cum regibus et tot patribus ejus iniquitas dilucide pateat, et insuper presbyteri malorum conscii testimonio convincatur? An ipse mali inventor, periculum anathematis evadere potuit, cum ipse mali inventor et fautor, inventores et factores, fautoresque maledictionis telo perfodit? An ipsam Divinitatem hec perpendere non animadvertit, cum scriptum sit, quod oculi Domini in omni loco contemplantur bonos et malos (Prov. XV, 3)? Et certe arbitror, quia dixit insipiens in corde suo: Non est Deus (Psal. LII, 1). Animadvertite ergo, patres, quam corrupti sunt et abominabiles facti sunt in studiis suis factor et fautor. 65. Odonis episcopi admonitio de juditio accelerando. Odo Silvanectensis episcopus dixit: Quoniam religionis causa, et jussu serenissimorum regum, hic collecti sumus, non est differendum habendi juditii examen. Id enim reges praestolantur. Clerus et plebs idem expectant. Nec est in diversissimis sententiarum rationibus diutius immorandum, cum res sit evidens, et juditii ratio in promptu sit. De quibus non solum patrum statuta legitis, verum etiam per consequentias rerum equitatis censuram proferre non ignoratis.