Latin
4.4.68 to 4.4.70
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.68-70
Not analysed yet
66. Arnulfi persuasio ad defensores ut libere disputent. Arnulfus Aurelianensis episcopusdixit: Licet, patres venerandi, hec certissime se sic habeant, ut de Arnulfo praedicantur, plurimisque sententiis patrum, justo juditio damnari valeat, tamen ne videamur de fratris ruina letantes, et in ejus damnatione absque justo ardentes, statuendum communi decreto arbitror, ut quicumque in ejus defensione aliquid dicere nititur, locum defensandi habeat, revolvat volumina, proferat quot vult sententias, atque omnia quae ad defensionem paravit, hic coram nil metuens effundat. Atque hoc constituendum reor, ut ultra eis defensandi locus non pateat. Hic tantum nunc cogitata edicant. Tunc Siguinus episcopus Arnulfi statutum approbat, ac decretalibus interdictis, violari inhibet. Si quispiam ergo quid dicere habet, ut edicat ammonet. 67. Defensio scolasticorum pro Arnulfo. Et cum plures ibi assisterent, qui in defensione niterentur, maximi tamen defensores fuere abbates, Abbo Floriacensis, et Ramnulfus Senonensis, atque Johannes scolasticus Autisiodorensis. Hi enim scientia simul et eloquentia inter suos insignes habebantur Et indicto silentio, librorum multa volumina aperta sunt, multa quoque ex patrum decretis prolata, nonnulla etiam ad defensionem objecta. Inter quae quatuor principaliter objiciebant. Aiebant enim, inprimis eum suae sedi restituendum. Deinde legitimam ei vocationem adhibendam. Tum quoque Romano pontifici id innotescendum. Et postremo, pontificis Romani auctoritate, in generali sinodo totum facinus discutiendum. Hoc etiam secundum divinas et humanas leges, approbandum asserebant. 68. Infirmatio defensionis. Ab altera vero parte responsum est, eum sedi pristinae non restituendum, eo quod culpis evidentissimis a probabili accusatore convictus, ad flagicia magis praeceps, quam ad religionis honorem et dominorum fidem commodus videretur. Nec jam ultra esse vocandum, cum post proditionis nefas, per sex continuos menses vocatus fuerit, et ad rationem venire contempserit. Romano vero pontifici notificari non posse, eo quod itineris difficultas, atque inimicorum minae id plurimum prohiberent. Id vero sceleris jam non esse discutiendum, cum totum constaret, accusator crimen intenderet, ac firmamentum multiplex afferret; reus vero convictus nil contra valeret. His episcoporum sententiis multa ratione prolatis, defensores cedunt.