Latin
4.4.79 to 4.4.81
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.79-81
Not analysed yet
77. Accessus regum ad Milidunum. Paratis itaque copiis, expugnatum accedunt. Et quia castrum circumfluente Sequana ambiebatur, ipsi in litore primo castra disponunt; in ulteriore, accitas piratarum acies, ordinant. Et ne quo intercideretur obsidio, classes armatas in fluvio circumquaque adhibent. Itaque factum fuit, ut fluviali superficie vecti, castrum navali pugna acriter urgerent. Castrenses non impares, inpugnantibus obnituntur. Pro viribus certant. Adversariis nullo modo cedunt. Cumque diutius resistentes, comminus pugnarent, nec cederent, postico quod inferius latebat viribus caedentium eruto, piratae admissi sunt. Et a tergo in muro pugnantibus supervenientes, multa caede in eis debaccati sunt. Sic quoque factum est, ut et reliquus exercitus in litore adhuc persistens, classibus pedester intromitteretur, castrumque repentinus pervaderet. 78. Castrenses capti libertati dantur. A quibus castrenses capti, et victi, mox regi oblati sunt. Pro quibus coram rege ab amicis oratione habita, facta regi fide dimissi sunt, cum non tantum rei majestatis regiae, quantum sui domini fideles dicendi essent; ad id etiam non perfidiae vitio, sed multa virtute adductos asserebant. His ergo obsidum jure dimissis, et castro domino priori reddito, proditor cujus dolo hujusmodi infortunium accessit, mox comprehensus, suspendio secus castri portam defecit. Nec minus ejus uxor, inusitato ludibrii genere pedibus suspensa, exuviis circumquaque, defluentibus nudata, atroci fine juxta virum interiit. Cum haec agebantur, Odo cum exercitu haud procul rei eventum opperiebatur; ratus castrum a suis posse contra hostes defendi, insidias piratarum aliquantisper suspectas habens. Dum ergo herens de eventu nutaret, affuere nuntii, qui castrum captum, suosque comprehensos et inermes factos assererent. Quo audito, exercitum non aequo animo ad sua dimovit. Cui cum a querulis quibusdam intenderetur, propter eum virum consularem suspendio interisse, Odo respondisse fertur, sese amplius lesum suorum comprehensione, quam proditoris suspendio. 79. Rixa Odonis et Fulconis de Britannia. Nec multo post bella civilia reparata sunt. Etenim Fulco qui regum partibus favebat, exercitum in Odonem parabat, quaesiturus ab eo Brittanniae partem, quam non multo ante ei abstulerat. Collegit itaque quatuor milia, qui non comminus confligerent, eo quod eorum vires Odonis potentiae non sufficerent, sed ejus terram incendiis et rapinis afficerent. Et tandiu id faciendum arbitrabatur, donec Odo aut tedio victus redderet, aut pro ea aliam non inparem conferret. Preceps itaque fertur, terramque praedis, manubiis, combustionibusque affecit. Et cum apud Blesum loca suburbana succenderet, incendiis aura flante circumquaque erumpentibus, in coenobium monachorum sancti confessoris Laudomari ignis plurimus evolavit. Quod mox combustum dirutum fuit. Cibi quoque consumpti. Unde nec monachorum migratio defuit. His exemptis, in loca alia exercitum retorquet, et vastat. Post cujus digressum, Odo in ejus terram versa vice exercitum induxit, sic in ea efferatus, ut nec tugurium vel gallum relinqueret, hostem provocans, et ut dimicaturus veniat invitans. Ille autem copias non sufficere sibi cognoscens, provocanti cessit, atque ad sua rediit. Atque haec fere per biennium.