Latin
4.4.82 to 4.4.83
Richerus, Historiarum Libri Quatuor 4.4.82-83
Not analysed yet
80. Oratio legatorum Odonis apud regem de Miliduni pervasione. Odo interea, castro amisso frustratus, etiam in hoc sese cautissimum habebat. Arbitrabatur etenim duplici calamitate se posse torqueri, cum de castri amissione plurimum doleret, et a rege irato non mediocriter valeret urgeri. Unde et regi legatos direxit, per quos sese optime ratiocinari posse de objectis quibuscumque suggereret. Sese in nullo regiam majestatem lesisse ostensurum. Si de Miliduno agatur, contra regem nil mali molitum, cum non regi sed suo commilitoni illud abstulisset. Regi nihil derogatum fuisse, cum ipse regis aeque sit, ut ille cui abstulit. Nihilque interesse quantum ad regiam dignitatem, quicumque teneat. Sese etiam justis causis id effecisse, cum illud a suis praecessoribus olim possessum, approbari possit. Unde etiam videri posse, a se dignius teneri debere, quam ab alio quocumque. Tandem si quid piaculi factum est, in sese poenam dedecoris redundasse, tantumque scelus pari ignominia abstersum. Unde et facilius sibi indulgendum, atque in tanta injuria amplius parcendum. Rex orationis vim advertens, legatis satisfacit, benivolentiamque petenti mandat. Haec legati Odoni referunt. Odo itaque regem adiit. Coram quo oratione utiliter usus, ejus gratia potitus est; tanta affabilitate insignis, ut amicitiam pristinam renovarent, et in nullo suspectus regi haberetur. 81. Bellum inter Odonem et Fulconem de Britannia. Hac tempestate itidem civilia bella reparata sunt. Nam Fulco Brittanniae parte frustratus, insidias adhuc parare contendebat. Collectoque exercitu, in Brittanniam praeceps fertur, Namtasque appetit. Cujus custodes alios auro corrupit, *alios quibusdam pollicitationibus illexit. Eis quoque usque ad effectum suasit, quo sibi satisfacerent, ut scilicet urbis introitum panderent. Qui suasi, sacramento tempus constituunt. Nec multo post et in urbem admittunt. Ingressusque pervadit, et a civibus jure sacramenti obsides accepit. Arcem solam expugnare non valuit, eo quod milites magnanimos haberet. Unde et cessit, sese recedere deliberans, ut copiis amplioribus congressurus rediret, arcemque expugnaret.