Latin
Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu
Rimbert, Vita Anskarii 2.22
Not analysed yet
Anno pene integro ante obitus sui diem quibusdam fidelibus suis secretius intimavit, multa sibi ostensa fuisse signa, quibus praesciret se in hac vita non diu mansurum ,et quod eos quibus haec loquebatur in hac vita iam ultra non esset visurus. 'Quaedam', inquid, 'huius rei praesagia mihi venerunt, quae mihi non licet aliis indicare, visionem tamen ac nocte mihi ostensam vobis refero, qua evidentissime decessum meum praefiguratum esse intelligo. Videbatur enim mihi, quod in eclesia quadam muro firmissimo per medium intersepta ego ex una parte muri fuissem, ex altera vero teneretur dominus et decessor meus Ansgarius. Conspexique innumerabilem turbam utriusque sexus more quaerentium aliquid hac illacque converti, nec quicquam ex eo quod quaerebant potuisse inveniri. Quibus domnus Ansgarius : "Quid", inquid, "quaeritis"? At illi se anulum meum quaesisse respondentes, audierunt rursum ab episcopo, ut cessassent eum quaerere, quoniam ipse secum esset illum habiturus'. Haec dum quibusdam, ut diximus, narraret domnus Rimbertus, ex hoc multisque aliis inditiis asseruit se esse certificatum, quod eodem anno de hac vita foret exiturus. Et ut memoria eius audientium animis per verba quae recedens diceret artius imprimeretur, hoc quod etiam ab eis amari noverat, admonitiones eis salutares fecit, non mediocriter verbis eius in gratiam aedificationis profluentibus. Post haec valedicens illis, discessit ab eis, nec ulterius, ut ipse praedixit, eum viderunt. Qualiter autem somnium hoc, quod modo protulimus, evidenti effectu in obitu ac depositione eius, ut ipse intellexerat, completum sit, congrue eo loco enarrabimus, quo commemorandum erit, qualiter anima eius ad caelos sublevata sit, et quomodo corpus eius sepulturae traditum habeatur.