Latin
Incipit Libellus Continens Vitam vel Gesta seu Obitum Domni Anskarii Primi Nordalbingorum Archiepiscopi et Legati Sanctae Sedis Apostolicae ad Sueones seu Danos Necnon Etiam Slavos et Reliquas Gentes in Aquilonis Partibus sub Pagano Adhuc Ritu
Rimbert, Vita Anskarii 2.23
Not analysed yet
Duodecimo igitur die ante transitum suum perveniens ad ecclesiam Bremensem, ipso mox die infirmitate correptus est. Cumque per omnes horas infirmitas graviter cresceret, ipse semper psalmodiis et lectionibus sacris intentus ,sese ad futurum de hac vita transitum sollicite praeparabat . Et quamquam languoris inmanitas corporeis viribus defectum ingereret, animo tamen semper invictus, apostolicam praetendebat fortitudinem, de qua dicit: Quando enim infirmor, tunc potens sum. Septimo ante obitum die ministerium sacrae unctionis cum oleo sancto ei fieri praecepit . Et una cum communione corporis et sanguinis Domini usque in diem animae exeuntis de corpore hoc salutare remedium omni die percepit. Et cum iam migraturus esset de mundo, convocatis presbiteris et universis fratribus, veniam petivit de omnibus quaecumque fortassis in aliquem illorum peccasset. Et cum ipse vicissim reconciliationem fecisset omnibus christianis, a quocumque in eum aliquid commissum fuisset, veniamque eis a Domino poposcisset, percepto corpore et sanguine Domini, sacram animam emisit. Tum vero incredibilis gemitus omnium subsecutus est, maxime pauperum, has inter fletus voces emittentium: 'Ve nobis ,pater sancte, quomodo iam post te vivemus, tuis elemosinis in victu et vestitu hactenus sustentati? A quo deinceps haec merebimur? Set tibi', inquiunt, 'Christe, supplicamus ,ut anima servi tui senciat te nunc memorem dictorum tuorum, quibus promittere dignatus es, a te esse remunerandum, quicumque uni ex minimis tuis aliquid solatii in nomine tuo fecisset'.