Latin
2.3.1 to 2.3.10
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.1-10
Not analysed yet
Cumque post haec apud vos tonsoratus atque in monasticis disciplinis positus adolescentior fuisset factus, humana subripiente fragilitate, aliquantulum coepit a propositi prioris rigore frigescere. Interim vero contigit, eum domni excellentissimi Karoli imperatoris obitum audisse ,quem ipse antea in magna potentia gloriosum viderat atque cum magna prudentia regni sceptra laudabiliter gubernasse audierat. De tanti itaque imperatoris excessu ipse nimio terrore atque horrore perculsus, rursus coepit ad se redire et admonitionis sanctae Dei genetricis ad memoriam verba reducere. Sicque, omni postposita levitate, compunctionis divinae coepit amore languescere, totumque se in Dei servitium convertens, orationi et vigiliis atque abstinentiae operam dabat. Cumque his virtutum exercitiis verus athleta Dei insisteret, atque in hac gravitate permanenti mundus illi mortuus fieret, et ipse mundo: adveniente die sancto pentecosten, gratia Spiritus sancti, quae in eadem festivitate super apostolos effusa est, etiam mentem illius, ut credimus, illustrante atque exhilarante, visum est illi eadem nocte, quod casu subitaneo mori deberet et in ipso mortis articulo sanctum Petrum apostolum et beatum Iohannem baptistam in adiutorium sibi invocasset; eumque anima, ut ipsi videbatur, egrederetur a corpore ac statim in alia pulcherrima specie corporis omni mortalitate ac sollicitudine carentis appareret, sub eodem momento mortis et admirationis apparuerunt praefati viri. Quorum unus erat senior, cano capite, capillo plano et spisso, facie rubenti, vultu subtristi, veste candida et colorata ,statura brevi; quem ipse sanctum Petrum esse nemine narrante statim agnovit. Alius vero iuvenis erat, statura procerior, barbam emittens, capite subfusco atque subcrispo, facie macilenta, vultu iocundo, in veste serica; quem ille sanctum Iohannem esse omnino credidit. Hi itaque eum hinc inde circumsteterunt. Porro anima eius egressa, statim in immensa claritate, qua totus mundus implebatur, sibi videbatur esse. Per quam illum s claritatem, nullatenus in aliquo laborantem, sancti supra dicti miro et ineffabili modo ducentes, cum pervenissent ad locum quendam ,quem ipse ignem purgatorium esse nemine narrante certissime sciebat, ibi eum dimiserunt.