Latin
2.3.11 to 2.3.20
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.11-20
Not analysed yet
Ubi cum multa passus esset, praecipue tamen tenebras densissimas pressurasque inmanissimas et suffocationes visus est tolerasse; atque omni memoria ablata, hoc solum vix cogitare sufficiebat ,quomodo tam immanis posset aliqua existere poena. Cumque ibi per triduum, ut ipse putabat, cruciaretur, quod spatium illi mille annis longius propter immensam poenam visum est: rursum redeuntes iam supra dicti viri iterumque illum hinc inde circumstantes et longe maiori quam prius alacritate laetantes atque in omnibus multo suavius incedentes, per maiorem, si dici possit, claritatem gressu immobili sine via corporea ambulantes ducebant. Et ut verbis ipsius utamur: 'Videbam', inquit, 'a longe diversos sanctorum ordines, quosdam vicinius, quosdam vero longius ab oriente assistentes, ad orientem tamen respicientes ; ipsumque qui in oriente apparebat collaudantes, quidam submissis capitibus, quidam supinis vultibus tensisque manibus adorabant. Cumque pervenissemus ad locum orientis, ecce viginti et quattuor seniores, secundum quod in Apocalipsi scriptum est, in sedibus sedentes, servato introitu amplissimo, apparuerunt; qui et ipsi reverenter ad orientem respectantes, ineffabiles Deo laudes promebant. Laudes vero in commune canentium suavissimam mihi refectionem ingerebant, sed post reversionem ad corpus retineri nullo modo potuerunt. In ipsa vero orientis loco erat splendor mirabilis, lux inaccessibilis nimiae atque immensae claritatis; cui inerat omnis color praeciosissimus omnisque iocunditas. Omnes vero sanctorum ordines, qui undique laetantes circumstabant, ab ipso gaudium hauriebant . Qui splendor tantae magnitudinis erat, ut nec initium eius nec finem contemplari valerem. Et cum circumquaque longe vel prope respicere possem, in ipsa immensitate luminis, quid intus haberetur, contemplari non poteram, sed tantum superficiem cernebam; ipsum tamen inibi esse credebam ,de quo Petrus ait: In quem desiderant angeli prospicere . Ab ipso namque claritas immensa procedebat, ex qua omnis longitudo et latitudo sanctorum illustrabatur.