Latin
2.3.152 to 2.3.159
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.152-159
Not analysed yet
Qua de re primitivam etiam ibi ecclesiam per quendam episcopum Galliae Amalharium nomine consecrari fecit. Postea quoque ipsam parroechiam cuidam presbitero Heridac nomine specialiter gubernandam commisit, nec omnino voluit, ut- vicini episcopi aliquid potestatis super eum locum haberent . Quem etiam presbiterum consecrari disposuerat episcopum, sed velocior eius de hac luce transitus hoc ne fieret impedivit. Post obitum itaque tantae memoriae augusti filio eius supradicto, videlicet imperatore Hludowico, in sede regni eius collocato, suggerentibus quibusdam, partem illam provinciae, quae ultra Albiam erat, in duo divisit et duobus vicinis episcopis interim commendavit. Non enim satis attendit patris sui super hoc constitutionem, aut certe omnimodis ignoravit. Ista vero facta occasione, qua iam fides Christi in partibus Danorum atque Sueonum per gratiam Dei fructificare coeperat, cognito patris sui voto, ne quid eius studii inperfectum remaneret, una cum consensu episcoporum ac plurimo synodi conventu in praefata ultima Saxoniae regione trans Albiam in civitate Hammaburg sedem constituit archiepiscopalem, cui subiaceret universa Nordalbingorum ecclesia, et ad quam pertineret omnium regionum aquilonalium potestas ad constituendos episcopos sive presbiteros, in illas partes pro Christi nomine destinandos . Ad hanc ergo sedem dominum et patrem nostrum sanctissimum Anskarium praedictus imperator sollemniter consecrari fecit archiepiscopum per manus Drogonis Mettensis praesulis et summae sanctaeque palatinae dignitatis tunc archicappellani, astantibus archiepiscopis Ebone Remensi, Hetti Treverensi et Otgario Magonciacensi, una cum pluribus aliis in conventu imperii praesulibus congregatis, assistentibus quoque et consentientibus ac pariter consecrantibus Helmgaudo et Willerico episcopis, a quibus iam dictas parroechiae illius partes commendatas receperat . Et quia diocesis illa in periculosis locis fuerat constituta, ne propter barbarorum imminentem saevitiam aliquo modo deperiret, et quia omnimodis parva erat, quandam cellam in Gallia Turholt vocatam ad eandem sedem perpetuo servituram eius legationi tradidit. 13.