Latin
2.3.160 to 2.3.167
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.160-167
Not analysed yet
Et ut haec omnia perpetuum suae stabilitatis retinerent vigorem, eum honorabiliter ad sedem direxit apostolicam et per missos suos venerabiles Bernoldum et Ratoldum episcopos ac Geroldum illustrissimum comitem omnem hanc rationem sanctissimo papae Gregorio intimari fecit confirmandam. Quod etiam ipse tam decreti sui auctoritate quam etiam pallii datione more praedecessorum suorum roboravit atque ipsum in praesentia constitutum legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum sive Danorum necnon etiam Slavorum aliarumque in aquilonis partibus gentium constitutarum una cum Ebone Remensi archiepiscopo, qui ipsam legationem ante susceperat, delegavit et ante corpus et confessionem sancti Petri apostoli publicam euangelizandi tribuit auctoritatem. Et ne horum quicquam in futurum irritum fieret, omnem resistentem ac contradicentem vel quolibet modo his sanctis studiis piissimi imperatoris insidiantem anathematis mucrone percussit atque perpetua ultione reum diabolica sorte damnavit . Porro, ut praemisimus, eadem legatio auctoritate Paschalis papae Eboni Remensi archiepiscopo prius commendata fuerat. Siquidem ipse, divino, ut credimus, afflatus spiritu, pro vocatione gentium, et maxime Danorum, quos in palatio saepius viderat et diabolico deceptos errore dolebat, ferventissimo ardebat desiderio et pro Christi nomine se suaque omnia ad salutem gentium tradere cupiebat. Cui etiam domnus imperator locum unum ultra Albiam qui vocatur Welanao dederat, ut, quotiens in illas partes pergeret, locum subsistendi ibi haberet. Multotiens itaque ipse ad eundem venit locum et pro lucrandis animabus multa in aquilonis partibus dispensavit ac plurimos religioni christianorum adiunxit atque in fide catholica roboravit. 14. Verum post ordinationem domni et patris nostri sanctissimi Anskarii superius comprehensam visum est illis de eadem legatione inter se conferentibus necessarium esse, ut aliquis illi ordinaretur adiutor, qui in partibus Sueonum ministerii episcopalis officio fungeretur, quoniam in regione tam longe posita praesens adesse deberet pontifex, et ipse solus ad utrumque locum minus sufficeret.