Latin
2.3.189 to 2.3.202
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.189-202
Not analysed yet
Ipsum vero cum sociis ceteris, qui simul aderant, ligaverunt, et diripientes omnia quae apud eos invenire potuerunt, contumelia et opprobriis affectos a finibus suis expulerunt. Quod tamen non regio iussu factum, sed populari tan tum conspiratione est perpetratum. 18. Divinae vero maiestatis clementia hoc nequaquam inultum abire passa est, sed omnes pene qui affuere, quamlibet diverso modo, in parvo tempore puniti sunt. De quibus multa dici poterant; sed, ne fastidium legentibus inferamus ,unius tantum mentionem facere curavimus, ut, qua poena ceteri quoque evindicati fuerint, ex huius perditione patefiat. Quidam namque in terra illa potens extitit ,cuius filius in eadem conspiratione cum aliis fuerat, et quae sibi de spoliis inibi captis provenerant in domum patris sui contulit. Post quod factum coepit illius substantia minui, et pecora quaeque ac familia deperire. Ipse quoque filius divina ultione percussus interiit. Sed et uxor eius cum filio ac filia non multo interiacente spatio obiit. Cum itaque se, excepto uno filio parvulo, omnibus bonis suis defraudatum videret, coepit miser deorum iras expavescere et, quod haec omnia alicuius dei offensione pateretur ,mente tractare. Qua de re, sicut moris est ibi, queridam adiit divinum, rogans, ut, cuius dei offensam haberet, sorte perquireret et, qualiter eum placare deberet, ipsi indicaret . Agens itaque ille quae circa cultum huiusmodi observare solebat, omnes deos illorum ipsi placatos esse, respondit, deum vero christianorum illi omnimodis infensum. 'Christus', inquit, 'sic te habet perditum. Et quia quodlibet illorum quod illi consecratum fuerat in domo tua manet reconditum, invenerunt te omnia mala haec quae perpessus es, nec poteris ab his liberari, donec illud in domo tua manserit'. Hoc ille audito mente pertractans sollicita, quid illud esse posset, de filio suo recordatus est, quod ex spoliis supra dictis quendam librum in domum suam advexerit.