Latin
2.3.203 to 2.3.214
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.203-214
Not analysed yet
Qua de re horrore nimio et terrore perculsus, et quia sacerdotis tunc ibi deerat praesentia, quid de eodem libro faceret omnimodis nescius, secum quoque illum longius retinere nullatenus ausus, tandem vix reperto consilio ,in conspectu eum populi, qui in eadem villa manebat ,attulit et quae passus sit retulit. Cumque se omnes ignaros consilii super hac re dicerent et tale aliquid in domo sua recipere vel habere pertimescerent, ipse eum diutius apud se retinere obstupescens, honeste compositum ad quandam ligavit sepem, denuntians, ut quique vellet eum inde sumeret, et pro reatu commissi domino Iesu Christo voluntariam satisfactionem vovit. Quem librum quidam christianorum exinde sublatum in sua advexit. Ex cuius ore etiam ista cognovimus. Qui postea magnae fidei et devotionis extitit, ita ut psalmos quoque apud nos postea memoriter sino litteris didicerit. Taliter ergo et ceteri) sive morte sive peste et damno rerum suarum puniti sunt. Et liquido omnibus patuit, quod, quia sanctum Dei pontificem et suos inhoneste tractare et spoliare praesumpserant, gravissimam domini nostri Iesu Christi senserint ultionem. 19. Post haec itaque locus ille septem fere annis sine sacerdotali fuit praesentia. Pro qua re dominus et pastor noster Anskarius nimio merore anxius, christianae religionis fidem ibi coeptam perire non sufferens, et maxime filiolo suo, quem supra memoravimus, Herigario condolens ,quendam anachoretam Ardgarium nomine illas in partes direxit et ut specialius eidem adhaereret praecepit. Ipse itaque illo adveniens, officiose ab ipso susceptus est Herigario, et christianis qui ibi aderant magnum suae praesentiae exhibuit gaudium. Coeperuntque, sicuti primo egerant, ea quae Dei sunt devote quaerere et ritum christianitatis libenti animo custodire. Nemo quoque incredulorum eius praedicationi audebat resistere, quia, qua poena multati fuerint qui servos Dei inde expulerant, mente pavida meminerant.