Latin
2.3.21 to 2.3.35
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.21-35
Not analysed yet
Ipse quoque quodammodo erat in omnibus, et omnes in eo; ipse omnia exterius circumdabat, ipse omnes interius satiando regebat; ipse superius protegebat, ipse inferius sustinebat. Sol vero et luna nequaquam lucebant ibi, nec caelum ac terra ibidem visa sunt. Sed neque ipsa claritas talis erat, quae oculos contemplantium impediret, sed quae oculis gratissima existeret mentesque cunctorum suavissime satiaret. Et cum seniores sedentes dixerim, in ipso quodammodo sedebant. Nam nihil corporeum erat ibi; sed erant cuncta incorporea, licet speciem corporum habentia et ideo ineffabilia. Circa sedentes vero splendor ab ipso procedens, similis arcui nubium tendebatur. Cum itaque a praefatis viris coram hac immensitate luminis, ubi mihi maiestas omnipotentis Dei nemine monstrante esse videbatur ,praesentatus fuissem ipsisque mecum pariter adorantibus adorassem, vox suavissima, omni sonoritate clarior, quae mihi omne quoque saeculum visa est implevisse, ab eadem maiestate procedens, ad me facta est, dicens: „Vade, et martyrio coronatus ad me reverteris". Ad quam vocem omnis concentus sanctorum Deum hinc inde laudantium conticuit atque submissis vultibus adoravit. Denique speciem, a qua haec vox formata esset, prorsus non vidi. Post quam vocem tristis factus, quia ad saeculum redire compellebar, sed de revertendi promissione securus, cum praedictis ductoribus exinde remeabam. Qui mecum tam euntes quam redeuntes nihil locuti sunt, sed tam pio affectu in me respiciebant, quemadmodum mater unicum filium contemplatur. Sicque ad corpus redii. In eundo vero ac redeundo nec labor erat nec mora, quia quo tendebamus statim aderamus. Et licet aliqua visus sim de tanta dulcedine dulcedinum enarrasse, fateor tamen, quia nequaquam stilus tanta exprimere potuit, quanta animus sentit. Sed nec ipse animus sentit ut fuit, quia illud mihi esse videbatur ,quod 'oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit'.