Latin
2.3.279 to 2.3.289
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.279-289
Not analysed yet
Illis quoque temporibus apud eos matrona quaedam fuit valde religiosa. quam nulla umquam improborum perversitas a fidei suae potuit rectitudine evertere. Cui frequenter in quacumque necessitate positae, ut more eorum idolis sacrificaret, suggestum est; sed illa immobilis fidei suae munia non reliquit; vanum esse dicens, a simulacris mutis et surdis auxilium quaerere, et abominabile sibi videri ,ut Ins quibus in baptismo renuntiaverat denuo intenderet et sponsionem quam Christo promiserat falleret. 'Si enim malum est', inquit, 'hominibus mentiri, quanto magis Deo? Et si bonum est inter homines fidem constare, quanto magis qui fidem Domini accipit nullatenus ab ea debet immutari neque vanitatem veritati miscere? Dominus ',inquit, 'meus Iesus Christus omnipotens est, ipse mihi, si in eius fide perseveravero, et sanitatem et omnia quibus indiguero bona secundum voluntatem suam praestare poterit'. Praedicta itaque religiosa femina nomine Frideburg, in bonitate vitae et fidei constantia laudabilis, dies vitae suae usque ad tempus perduxit senectutis. Cumque iam appropinquare dies suae crederet mortis, et post discessum domni Gauzberti nullus ibi tunc adesset sacerdos, ipsa amore officii, quod audierat viaticum esse christianorum ,de vino aliquid emptum in quodam reservari fecit vasculo; filiae suae etiam in fide religiosae demandans, ut, si quando ei tempus ultimum instaret, de ipso vino, quia sacrificium non habebat, ei in ós distillaret, ut vel sic Domini gratiae exitum suum commendaret. Illud itaque vinum tribus fere annis apud eam conservatum est, sicque contigit, illuc praedictum adventasse sacerdotem Ardgarium. Quo ibi posito, ipsa quamdiu vires habuit religionis suae devotionem exercuit, missarum sollemnia et salutaria monita sedule ab eo exquirens. Verum inter haec languore se praeoccupante, coepit infirmari. Et ita sollicita de obitu suo, memoratum ad se accersiri fecit presbiterum, et accepto de manu eius optato viatico, feliciter migravit ad Dominum .