Latin
2.3.290 to 2.3.303
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.290-303
Not analysed yet
Ipsa vero elemosinis semper intenta, quia in saeculi quoque rebus dives erat, filiae suae praedictae Catlae nomine iniunxerat, ut post suum ex hac luce discessum cuncta quae illius erant in pauperes dispensaret. 'Et quia hic minus pauperes inveniuntur, post obitum', inquit, 'meum, cum tibi primo oportunitas evenerit, venditis omnibus quae hic dispensata non fuerint, sume tecum argentum et vade ad Dorstadum. Ibi sunt ecclesiae plurimae et sacerdotes ac clerici, ibi indigentium multitudo. IIIó adveniens, quaere, qui rite doceant, fideles, quomodo ea dispenses, et pro animae meae remedio omnia in elemosinam distribue'. Post excessum itaque matris filia quae mater iusserat strenue adimplevit. Arreptoque itinere perveniens ad Dorstadum ,religiosas ibi exquisivit feminas, quae cum ea loca sancta circuirent et, quid cuique dispensari deberet, eam instruerent. Cum ergo quadam die causa dispensandi loca sancta peragrarent, et medietas iam distributa esset, ipsa sociis suis dixit: 'Nunc iam lassae sumus; melius est, ut aliquid nobis de vino ematur, unde refocilari possimus, et sic demum coepta peragamus'. Datis igitur ad hoc 4 denariis, et viribus resumptis, quod coepere peregerunt. Quibus completis, ipsa ad hospitium suum rediens, saccum, in quo argentum fuerat, in quodam loco vacuum posuit, sed, largiente superno munere, denuo ipsum locum adiens, sicuti antea fuerat plenum invenit. Quae tanto obstupefacta miraculo ,ascitis ad se, quae cum ea prius ierant, religiosis feminis, quid sibi contigerit, ostendit. Coram quibus quid inibi esset computans, tantundempretii esse invenit, quantum illo advexerat, exceptis 4 denariis. Consilio itaque ab eis accepto, ivit ad sacerdotes, qui ibi probabiliores videbantur, et id ipsum eis innotuit. Qui gratiam Dei pro tanta eius bonitate laudantes, quod eius labori ac bonae intentioni Dominus retribuerit, intimabant. 'Quia', inquiunt, 'matri tuae oboediens fuisti et fidem tuam circa eam illibatam servasti et, tanti itineris labore suscepto, elemosinam illius strenue implesti, Dominus omnium bonorum retributor pro mercedis retributione et necessitatis tuae subsidio ista tibi contulit.