Latin
2.3.304 to 2.3.316
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.304-316
Not analysed yet
Ipse est nempe omnipotens et omnibus sufficiens nullius indiget. Ipse quoque omnia, quae pro eius nomine a fidelibus illius in necessitates pauperum ac servorum illius distributa fuerint, in caelesti regno recompensabit. Quod ita esse, ne aliquo modo dubitares, et ne te census dati distributio peniteret, hoc te Dominus miraculo certificare dignatus est. Hoc etiam signo, quod mater tua cum Domino salva sit, firmiter crede; hoc miraculo admonita, tu quoque tua pro Christo dare ne timueris, certa, quod tibi a Domino recompensabuntur in caelis. Ista ergo tibi a Deo donata tua sunt, et tuo arbitrio, quomodocumque volueris ,ea dispensabis. Nam ea quae in usus tuos acceperas ipse tibi reddere noluit, quia ea tantum sua benignitate retribuit. quae pro eius amore in pauperes illius distributa fuerint'. Igitur post excessum praedicti viri Herigarii iam memoratus sacerdos Ardgarius amore solitariae, quam ante duxerat, vitae ab illis partibus egressus, locum suum repetiit. Sicque denuo christiani ibi positi sacerdotali sunt praesentia destituti. Qua ré manifesto patuit indicio, quod ad corroborandam fidem praefati viri Herigarii necnon et supra dictae matronae, pariterque ut exitum eorum divinae commendaret clementiae, et quod fideliter desideraverant, mysterium videlicet sacrae communionis, pro ultimo viatico perciperent, iam dictus anachoreta Ardgarius ad illas partes destinatus fuerit. 21. Verum inter haec superius comprehensa contigit, bonae memoriae Hludowicum serenissimum imperatorem, divino ordinante iudicio, vitae praesenti decessisse. Post cuius obitum cum de regni divisione magna fieret perturbatio ,pastoris quoque nostri aliquo modo labefactari coepit legatio. Nam cum cella supradicta Turholt in partem cessisset venerandi regis Karoli, ipse eam a servitio, quod pater suus disposuerat, amovit et vobis bene cognito dedit Raginario . Pro qua ré cum et a fratribus suis gloriosissimis regibus et a multis quoque aliis saepius fuisset admonitus, et ipse eorum petitioni nullatenus assentiret, iam dictus pater noster multiplicibus tunc atteri coepit necessitatibus et indigentiis .