Latin
2.3.327 to 2.3.336
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.327-336
Not analysed yet
Quod cum ita aliquandiu esset, iterum diligentius ipsa re in alio concilio episcoporum ventilata, visum est eis, non bonum esse, ut sedes, ad quam ille ordinatus fuerat, ab alio episcopo teneretur –nam Hammaburg tunc in partem cesserat Waldgarii –,potestatem quidem regis esse dicentes, ut dioecesim parvam et admodum captivatam augeret, locum tamen ad archiepiscopalem dignitatem auctoritate apostolica firmatum nullatenus immutandum. Unanimo ergo consensu cum voluntate praedicti regis piissimi Hludowici episcopi ibi constituti censuerunt, ut sedem, ad quam consecratus fuerat, pater noster Anskarius reciperet, et si quid ultra Albiam ex Ferdensi ipse retineret dioecesi, ex Bremensis ecclesiae parroechia illius sedis restitueret episcopo. Quod ita et regio iussu et synodali episcoporum decreto, ipsius quoque Waldgarii memorati Ferdensis episcopi voluntate et assensu perfectum est. 23. Porro, cum haec agerentur, Colonia civitas, ad quam Bremensis parroechia suffraganea erat, eo tempore absque benedictione episcopali degebat. Quod quia diuturnum extitit, istud etiam sine illius loci pontificis praesentia necessario decernendum fuit. Postea tamen, consecrato ad eundem locum venerabili praesule Gunthario, hoc ipsum, dominus et pater noster ei suggerere studuit, ut sua quoque auctoritate firmaretur. Cui tamen rei ipse admodum contrarius extitit. Qua de causa postmodum, in Vurmacia civitate positis duobus regibus, Hludowico scilicet et Hlothario ,coram multa episcoporum utriusque regni frequentia ,praesente venerabili patre nostro, haec eadem res exposita est. Quod cum ab omnibus bene ita ordinatum probaretur, ut praedictus pontifex Guntharius hoc ipsum sua auctoritate firmaret, cuncti rogaverunt. Qui primo quidem fortiter his reniti coepit, iustum non esse multipliciter asserens, ut sedes suffraganea in archiepiscopalem verteretur, nec se debere honorem sedis sui in aliquo minuere; postremo tamen, et ipsis regibus et cunctis simul episcopis ibi aggregatis pro hoc ipso eum rogantibus et omnino causa necessitatis id licitum fore dicentibus, respondit, si apostolica auctoritate firmaretur, ex se quoque ratum esse.