Latin
2.3.337 to 2.3.346
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.337-346
Not analysed yet
Quo responso accepto, cum etiam omnes suffraganei eius haec eadem consensissent, piissimus rex iam dictus Hludowicus, cupiens et patris sui elemosinam in omnibus augmentare et quod ipse disposuerat per omnia ratum fieri, reverentissimum Salomonen! Constantiae civitatis episcopum pro hoc ipso ad sedem direxit apostolicam. Cum quo etiam dominus et pater noster Anskarius, quia ipse per se non poterat, filium suum fratrem nostrum Nordfridum misit presbiterum. Qui officiosissime a sanctissimo suscepti papa Nicolao, legationis suae mandatum ei plane et dilucide retulerunt. Qui prudenter et sollicite ea quae ab ipsis dicebantur mente pertractans et Deo inspirante pro lucrandis animabus gentilium hanc constitutionem iustam esse decernens, voluntatem regis nostri sua auctoritate firmavit. Denique, ut ipsam rem diligentius ab eo elucubratam manifestius aperire possimus, verba ipsius interponere decrevimus. Cum enim causam legationis eius et cetera superius comprehensa plene et breviter recapitulasset, deinde subiunxit: Cuius delegationis et auctoritatis et pallii acceptionis pagina nobis est a filio nostro Hludowico per Salomonem sanctissimum episcopum destinata, iuxta morem sanctae Romanae ecclesiae bullata. Per cuius tenorem paginae haec ita fuisse comperimus, sicut pietas nobis iam fati regis per fidelem virum, Salomonem scilicet episcopum, intimavit, Unde nos vestigia tanti pontificis et praedecessoris nostri sequentes Gregorii omnemque ibi Deo dignam statutam providentiam agnoscentes, magnorum principum votum, Hludowici videlicet divae recordationis augusti et aequivoci eius filii excellentissimi regis, tam huius apostolicae auctoritatis praecepto quam etiam pallii datione more praedecessorum nostrorum roborare decrevimus . Quatinus tanta fundatus auctoritate praenominatus Anskarius, primus Nordalbingorum archiepiscopus, et post ipsum successores eius, lucrandis plebibus insistentes, adversus temptamenta diaboli validiores existant. Ipsumque filium nostrum iam dictum Anskarium legatum in omnibus circumquaque gentibus Sueonum sive Danorum necnon etiam Slavorum ,vel in ceteris ubicumque illis in partibus constitutis divina pietas ostium aperuerit, publicam euangelizandi tribuimus auctoritatem.