Latin
2.3.347 to 2.3.357
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.347-357
Not analysed yet
Ipsamque sedem Nordalbingorum Hammaburg dictam, in honore sancti Salvatoris sanctaeque eius intemeratae genetricis Marias consecratam, archiepiscopalem deinceps esse decernimus. Atque ut strenui praedicatoris episcopi post decessum crebro dicti Anskarii archiepiscopi persona tantoque officio apta eligatur semper successio ,sub divini iudicii obtestatione statuimus. Verum quia Karolus rex, frater saepedicti regis Hludowici, post discessum imperatoris patris sui piae memoriae Hludowici abstulit a praenominato loco, qui dicitur Hammaburg, monasterium quod appellatur Turholt, utpote quod post partitionem inter fratres suos in regno suo coniacere videbatur, situm in occidentali Francia, quod illic genitor suus ad supplementum et victum episcopo et clericis eius dederat, coepere, sicut fertur, omnes ministri altaris recedere. Deficientibus quippe necessariis sumptibus, ab ipsis recesserunt gentibus, et eadem ad gentes legatio per huiusmodi factum defecit. Ipsa quoque metropolis Hammaburg pene deserta facta est. Igitur dum haec agerentur, mortuus est dioecesis Bremensis episcopus, quae huic contigua esse dicitur. Cumque saepe dictus rex et hanc dioecesin vacantem et illam novellam institutionem cerneret deficientem, insuper et utramque hanc ecclesiam, Dei permittente occulto iudicio, per barbarorum saevitiam admodum attenuatam, quaerere coepit, qualiter praedicta Bremensis ecclesia praedictae novellae archiepiscopali uniretur ac subderetur sedi, nostro hoc votum roborante decreto. Unde per saepe nominatum venerabilem missum, Salomonem videlicet Constantiae civitatis episcopum ,nobis hoc relatum est confirmandum ac postulatum est nostra auctoritate roborandum. Nos igitur id subtili perpendentes examine, animadvertimus, propter instantem necessitatem et animarum lucra in gentibus demonstrata utile fore. Omnia enim quae proficua ecclesiae probantur existere et divinis non resultant praeceptionibus licita et facienda esse non dubitamus, maxime in tam novellae christianitatis plantatione, in qua varii solent eventus contingere. Quam ob rem auctoritate omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli et hoc nostro decreto decernimus secundum reverentissimi regis Hludowici votum, ipsas praedictas dioeceses ,Hammaburgensem scilicet et Bremensem, non deinceps duas, sed imam esse et vocari subdique sedi, quae praedecessoris nostri decreto archiepiscopali est munere sublimata, restituta dumtaxat de Bremensis ecclesiae rebus episcopatui Ferdensi parte inde ante ablata.