Latin
2.3.575 to 2.3.589
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.575-589
Not analysed yet
Porro ad devotionem sibi in Dei amore acuendam quam studiosus fuerit, testantur Codices magni apud nos, quos ipse propria manu per notas conscripsit. Qui solummodo illa continere noscuntur, quae ad laudem omnipotentis Dei pertinent et ad peccatorum redargutionem, ad laudem quoque beatae aeternae vitae et terrorem gehennae, et quicquid ad compunctionem pertinet et lamentum. Testes sunt etiam fratres et apud vos et in Nova Corbeia degentes, quos pro hoc opere frequenter postulavit, quique illi nonnulla huiuscemodi conscripta miserunt. Sed numquam illi sat esse poterat, quia omnem vitam suam in luctu et lacrimis exigere volebat. Nam licet illi compunctio cordis frequenter lacrimas excitaret, non tamen umquam ei sufficientes videbantur, nisi quod in ultimo aetatis suae anno hanc quoque gratiam diu quaesitam Domino largiente promeruit, ut quotienscumque vellet ploraret. Denique ex ipsis compunctivis rebus, ex Sacra Scriptura sumptis, per omnes psalmos unicuique videlicet psalmo propriam aptavit oratiunculam . Quod ipse pigmentum vocitare solebat, ut ei psalmi hac de causa dulcescerent. In quibus videlicet pigmentis ipse non compositionem verborum curabat, sed compunctionem tantum cordis quaerebat. In quibus aliquando Dei laudat omnipotentiam et iudicium, aliquando semet ipsum vituperat et increpat; aliquando sanctos, qui Deo oboediunt, beatificat, aliquando miseros et peccatores luget. Quibus omnibus semet ipsum semper deteriorem dicebat. Quae tamen ,aliis cum eo psalmos canentibus, finito psalmo ipse solus tacite ruminare solebat, nec ulli ea manifestare volebat . Quidam tamen nostrum, qui ei familiarissimus erat, magna vi precum vix ab eo obtinuit, ut ei ipsa pigmenta, sicut ille cantare solitus erat, dictaret. Quae tamen ipse conscripta vivente eo nemini innotuit, sed post obitum eius quibusque legere volentibus exhibuit. Inter psalmos autem cantandum frequenter etiam manibus operari solitus erat. Nam his temporibus rete operabatur.