Latin
2.3.590 to 2.3.603
Rimbert, Vita Anskarii 2.3.590-603
Not analysed yet
De ipsis vero psalmis dispositum habuit, quos in nocte, quos in die cantaret, quos dum se ad missam cantandam parabat, quos dum iterum discalciatus ad lectum ire volebat. Mane autem semper quando se calciabat et lavabat laetaniam cantabat, et sic ad ecclesiam profectus, tres aut quattuor missas ipse astans et officium agens celebrari faciebat. Statuto tamen legitimo tempore in die publicam missam, nisi aliqua ei incommoditas accidisset, ipse cantabat; sin vero, audiebat. In elemosinis vero dandis quam liberalissimus fuerit, quis enarrare poterit, cum omnia quae habebat in Domini voluntate necessitatem patientibus subministrare cupiebat? Ubicumque enim aliquem in necessitate positum sciebat, ex quanto poterat eum adiuvare satagebat. Et non solum in propria parroechia, sed etiam in longinquis regionibus positis subsidium sui adiutorii ministrabat. Specialius tamen hospitalem pauperum in Brema constitutum habebat, ad quem decimas de nonnullis villis disposuit, ut ibi cum cotidiana susceptione pauperum aegroti quoque recrearentur. Per omnem quoque episcopatum suum decimas animalium et omnium redituum decimasque decimarum quae ad eum pertinebant in pauperum expensionem distribuebat. Et quicquid argenti vel cuiuslibet census illi proveniebat, in usus indigentium decimabat. Insuper in quinto semper anno omnium animalium, licet antea decimata fuerint, ad elemosinarum dationem iterum ex integro decimationem faciebat . De argento etiam, quod ad ecclesias in monasteriis veniebat, quartam partem ad hoc ipsum destinatam habebat . Curam vero pupillorum ac viduarum maximam semper habebat, et ubicumque anachoretas esse sciebat, sive viros sive feminas, frequentibus visitationibus et donis ipsos in Dei servitio confortare et necessariis subsidiis adiuvare studebat. Habebat quoque et in zona semper propria saccellum cum nummis, ut, si quando egens veniret, et dispensator elemosinae suae deesset, ipse sine mora quid daret haberet. Studebat enim illud beati Iob dictum per omnia implere, ut nec saltem oculos viduae aliquandiu expectare faceret.